Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

assignari postularunt coram nobis. Quo audito Blasius de Welche pro eodem Laurencio Ín causam attracto cum pro­curatoriis literis nostris in eadem (így) nostram exurgendo presenciam responderat talimodo, quod tempore statucionis premissarum medietatum porcionibus possessionariis in dictis possessionibus Zyrak et Dyenesfalwa vocatis habitarum, ipsi actori modo premisso fiende, in persona eiusdem Laurencii pro eo contradiccio facta fuisset prenotata, quia eedem medietates porcionum possessionariarum eidem in causam attracto vigore literarum (így) instrumentorum pertinerent, que non ad tunc sed in termino ulteriori per nos eidem dando, coram nobis exhibere promtus fuisset et paratus ; pro eo nos his perceptis iudicando commiseramus eo modo, ut annotatus Laurencius in causam attractus, vel procurator eiusdem legitimus universas literas et literalia sua instru­menta, si quas et que in facto medietatum prescriptarum porcionum possessionariarum pro se haberet confectas et emanata, in octavis festi Epiphaniarum domini venturas (igv) coram nobis exhibere deberet et teneretur contra actorem prenotatum, quibus visis iudicium et iusticiam facere voluissemus inter partes in premissis, dictante iuris equitate ; a quibus quidem octavis festi Epiphaniarum domini causa parcium prescripta partes inter easdem seriebus literarum nostrarum prorogatoriarum ventillando ad presentes octavas festi beati Michaelis archangeli dilative devenisset; eisdem denique octavis festi beati Michaelis archangeli instantibus, prefatus Laurencius filius condam Thome de Zyrak in causam attractus, per Thomam Darabus de dieta Nadasd legitimo procuratore annotati Gregorii filii condam Jacobi Darabus de predicta Nadasd actoris, in persona eiusdem congruis diebus ipsarum octavarum coram nobis expectatus, pre­scriptas literas et literalia instrumentá modo premisso ex­hibere assumta exhibiturus, nostram in presenciam non venit neque misit, se mediantibus aliis literis nostris iudicia­libus exinde confectis in iudicio aggravari permittendo postulans prefatus procurator annotati actoris in persona eiusdem ex parte memorati in causam attracti per nos in premisis iuris equitatem impertiri. Et quia adhuc idem

Next

/
Thumbnails
Contents