Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

OKLEVELEK. 1470. ad legitimas peticiones venerabilis et religiosi viri domini Michaelis abbatis de Borsmonostra, Viti de Pwla, Blasii et Andree de Welchey unum ex nobis videlicet Gaspar de Ebergeelcz iudicem nobilium ad inquisicionem faciendam de sede iudiciaria nostro pro testimonio duxissemus trans­mittendum, qui tandem ad nos exinde reversus nobis retulisset per hunc modum, quomodo ipse in festo sancii Demetrii mar­tyris in comitatu dicto pariter procedendo a nobilibus et ignobilibus a vicinis et commetaneis ac alterius cuiusvis status condicionis hominibus, a quibus decens et opportunum fuis­set, talem exhibuisset certitudinis veritatem, quomodo in anno cuius iam sedecima instaret revolucio Johannes Clanico de Galushaza duas piscinas ordinari fecerat, inter Galushaza et Mononhaza, quarum medietates sunt in territorio Monon­haza, qua Mononhaza iurisdiccione pertinet ad claustrum Borsmonostra, quod claustrum habebat circa piscinas unum ortum caulium, de quo orto in omni anno dabantur centum et sexaginta denarii viennenses circa claustrum, quem ortum dictus Johannes Clanko cum suis piscinis occupavit et a claustro alienavit; de hoc non contentus anno iam tercio revoluto de allodio dicti monasterii in dieta Mononhaza sito triginta unum cubulos tritici? vi et potencia me­diante asportavit; insuper prefatus dominus Michael abbas pro defensione sui claustri a servo suo Eernus dicto misis­set cum una tina butyrum et septuaginta octo casia in domum dicti Johannis Clanko, quos minime sibi restituii, adhuc de presenti teneret potencia mediante ; deinde anno iam transacto supradictus dominus abbas quatuor florenos mutuo concessisset eidem Johanni Clanko, quos florenos ab eodem rehabere non valeret et tenet potencia mediante. Insuper anno de presenti circa festum sancti Michaelis archangeli in dieta possessione Mononhaza dictus Johannes Clanko unius vas vini ligaturas secari fecisset, cuius vas vini quasi media pars evolsisset, demum in eodem anno circa festum beati Michaelis archangeli in Buda, fratri suo Petro Tarnak, dictus Johannes Clanko improperasset in dedecus domini Michaelis abbatis de dieta Borsmonostra, quod pi­scinam suam fecisset desecari et aquam de piscina ipsius

Next

/
Thumbnails
Contents