Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

500 SOPRON VÁRMEGYE TÖRTÉNETÉ. etc. decimo octavo, Bohemie vero septimo. Nos enim mandatis eiusdem vestre serenitatis in omnibus obedire volentes, ut tenemur, unacum prefato Gregorio parvo de Kosmafalva, homine vestro, nostrum hominem videlicet hono­rabilem magistrum Petrum de Morocz socium et concano­nicum nostrum ad premissa peragenda nostro pro testimonio transmisimus fidedignum, qui tandem ad nos reversi nobis concordìter retulerunt, quod ipsi feria tercia proxima post dominicam Invocavit proxime preteritam, ad facies prescri­ptarum possessionum Gewsfalwa et Heghfalw vocatarum necnon porcìonis possessionarie in pretacta possessione Lak habite, in dicto comitatu Castriferrei existente, vicinis et commetaneis earumdem inibi legitimé convocatis et presenti­bus accedendo, dum prefatum Ladislaum de Egerwara in domínium earumdem introducere, easdem eidem simulcum cunctis earumdem utilitatibus et pertinenciis quibuslibet premisse vestre donacionis titulo perpetuo possidendas statuere voluissent, tunc Johannes Zambo de Mezewlak in personis nobilium domine Elene consortis sue, ac puelle Ursule, filiarum videlicet prefati condam Benedicti Gews de Gewsfalwa, item alterius domine Elene alias consortis Georgii de Wycza, sororis scilicet eiusdem Benedicti Gews» et Stephani filii ipsius Georgii de Wycza, huiusmodi intro­duccioni et statucioni contradiccionis velamine obviasset, tandem vero Oswaldus de Nadasd, introduccioni et statucioni totális possessionis Heghfalw predicte, intra metas pre­scripte possessionis Gewsfalwa habite, necnon ducentarum idriarum vini de promontorio montis vinearum eiusdem pos­sessionis Gewsfalwa, eidem Oswaldo pr.oveniencium ipsum scilicet Oswaldum titulo pignoris concernencium iure impigno­raticio personaliter contradixisset et contradiccionis velamine obviasset, ob quam contradiccionem quemlibet eorum de iuribus ipsorum possessionariis in eisdem habitis, contra anno­tatum Ladislaum de Egerwara, ad octavas festi beati Georgii martyris nunc venturas, vestram personalem evocassent in presenciam, racionem contradiccionis eorum reddituros. Datum sedecimo die diei evocacionis seu execucionis prenotate, anno domini Millesimo quadringentesimo septuagesimo sexto.

Next

/
Thumbnails
Contents