Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
regium et testimonium capituli ecclesie Jauriensis homine prefatis exponentibus iure perpetuo possidendum, legitimé contra religiosum condam fratrem Andreám abbatem ecclesie de Borsmonostra emanatarum restitutum fuerit, tamen ex post magnificus Vlricus Groffnykker dictus ex suggescione et voluntate conventus eiusdem ecclesie Borsmonostra, pre fatum predium Zaka vocatum a manibus prefatorum expo nencium minus iuste et indebite, ас preter omnem viam iuris occupasset, occupative apud manus suas teneret et conser varci eciam de presenti, potencia mediante, in preiudicium predictorum exponencium et damnum valde magnum ; super quo fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus unum vel duos ex vobis transmittatis, qui ab omnibus, quibus incumbit, meram de premissis experiatur certitudinis veritatem, quam tandem nostre personali pre sente fideliter rescribatis. Datum Posonii, feria sexta pro xima ante dominicam Cantate, anno domini Millesimo qua dringentesimo septuagesimo quinto. Tandem nos visis et ntellectis preceptis vestre serenitatis obtemperare cupientes, ut tenemur, unum ex nobis videlicet Blasium de Welche nobilem et iudicem nobilium ad premissa mandata vestre serenitatis de sede nostra iudiciaria duximus transmittendum, qui in comitatu Soproniensi procedendo ab omnibus vicinis et commetaneis nobilibus et ignobilibus, omnibus a quibus decuit et licuit, facta diligente inquisicione sicut ipse scire potuisset, talem agnovit certitudinis veritatem, et demum ad nos reversus retulit eo modo, quomodo omnes et sin guli scirent, prefatos Franciscum et Michaelem de Рок predium Zaka in prefato comitatu Soproniensi existens, iure perpetuo possidendum, et per religiosum condam fratrem Andreám abbatem ecclesie de Borsmonostra resti tutum ; et demum expost scirent magnificum Vlricum Groffenykker, ex voluntate conventus eiusdem ecclesie Bors monostra, praefatum predium Zaka a manibus prefatorum exponencium minus iuste et indebite occupatum, et occupa tive apud manus eius teneret et conservarci eciam de pre senti potencia mediante, in preiudicium et damnum valde magnum dictorum exponencium, Datum in Vjkeer, in sede