Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

helmus et sui heredes prescriptum oppidum Rwst simulcum predictis suis utilitatibus pro premissis duobus millibus florenis auri in perpetuum emcionis titulo habeat possideat atque idem eidem in sempiternum ascribatur, ipseque Wilhelmus ipsum oppidum simulcum predictis suis utilitatibus in vita aut in morte cuicunque legare vendere, impignorare aut perpetuare valuerit, plenariam habeat potestatis facultatem, ipsorumque Johannis et Sigismundi eorumque heredum contra­diccionibus quibuscunque non obstante ; promisissentque ipsi Johannes et Sigismundus comites eundem Wilhelmum suos­que heredes in pacifico dominio dicti oppidi et utilitatum eiusdem contra quosvis impetitores causidicos seu iuridicos conservare, tueri et protegere propriis ipsorum laboribus et expensis; ubi vero ipsi Johannes et Sigismundus comites ipsorumque heredes id facere nollent aut non curarent et idem Wilhelmus aliquid damni exinde perciperet, extunc ipsi Johannes et Sigismundus ipsorumque heredes huius­modi damnum eidem Wilhelmo et suis heredibus effective refundere et de eadem plenariam satisfaccionem impendere teneantur ; casu autem, quo ipsi Johannes et Sigismundus aut ipsorum heredes huiusmodi damnum eidem Wilhelmo et suis heredibus non refunderent aut de eodem eidem satis­facere quoquomodo non curarent, extunc serenissimus do­minus rex Hungarie vel suus palatínus aut comites comi­tatuum illorum, in quibus ipsi scilicet Johannes et Sigis­mundus iura possessionaria haberent, seu in futurum habere possent absque cuiuslibet iuris processu et iuribus posses­sionariis eorumdem Johannis et Sigismundi comitum prefato Vilhelmo et suis heredibus de premissis duobus millibus florenis auri ac damnis huiusmodi plenariam satisfaccionem impendere valeant atque possint. Ad que premissa idem Johannes et Sigismundus comites se, ut prefati nostri con­canonici nobis dixerunt, sponte obligassent, ad quorum scilicet dominorum Emerici et Benedicti sociorum et concanonicorum nostrorum relacionem presentes literas nostras patentes super­inde duximus concedendas. Datum feria secunda proxima ante prescriptum festum beati Barnabe apostoli, anno domini Millesimo quadringentesimo septuagesimo secundo.

Next

/
Thumbnails
Contents