Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

257. A vasvári káptalan előtt Szecsődi János, Bara­nyai utóbb Szecsődi Nagy György vejével kibékül s a többiek között Pásztoriban levő birtokrészét neki és leányának átadja. 1462. aug. 24. Nos capitulum ecclesie Castriferrei memorie commen­damus tenore presencium significantes quibus expedit uni­versis, quod Georgius magnus de Zechewd ab una, parte vero ab alia Johannes filius condam Stephani de eadem Zechewd, onera vero et gravamina quelibet Anthonii filii et nobilis puelle Margarethe filie suorum idem Johannes in infrascriptis per omnia super se assummentes, coram nobis personaliter constituti, sunt confessi in hunc modum, quod licet inter ipsos in facto porcionum possessionariarum ipsius Georgii in prescripta Zechewd, Kyskayd et Sewpthe in Castri­ferrei ac Pasthor vocatis in Sopproniensi comitatibus existen­tibus, per prefatum Johannem eidem Georgio mediantibus aliis literis nostris obligatoriis donatarum, litis et controver­siarum materia exorta extitisset et suscitata ; intervenientibus tamen nonnullis probis et nobilibus viris pacem parcium zelantibus, ut ipsi et eorum successiva posteritas pacis pul­chritudine valeant gratulari, taliter inter se disposuissent, adiudicassent et ordinassent, quod iuxta priores literas no­stras fassionales, privilegiales et obligatorias, inter easdem partes emanatas, ipse Georgius magnus et nobilis domina Elena consors eiusdem huiusmodi porciones possessionarias irrevocabiliter perpetuo possidere valeant atque possint, preterea presertim, quod eciam idem Georgius prenominatum Johannem in diversis et multimodis arduis necessitatibus et inopiis totis viribus suis et expensis ac sumtibus defen­disset, providisset et sublevasset, imo et nunc ad presens coram nostro testimonio eidem res et bona in valore octa­ginta florenorum auri puri simulcum promtis pecuniis com­putatis ex disposicione dictorum proborum hominum racione et pretextu ampliorum et inviolate fraternitatis respectum eidem Johanni et suis adherentibus assignat, ubi autem ipse Johannes de Zechewd vel Anthonius filius eiusdem aut

Next

/
Thumbnails
Contents