Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
mus in sede nostra iudiciaria feria secunda proxima post festum sancte Trinitatis, venit coram nobis nobilis domina Sophia in persona eciam suorum filiorum Emerici et Stephani, nobilem Johannem Bokorbeli dictum de Cher de terris arabilibus Csikosfelde vocatis prohibuit et contradixit, qui penitus nihil curans potencia sua mediante arari fecit in preiudicium et damnum eiusdem domine et suorum filiorum valde magnum. Datum in possessione Kai, die supradicta, anno etc. LX°. Hátlapján három pecsét nyomaival ; eredetije a vármegye Itárában, a Zeke cs. irományai között. 247. A vasvári káptalan előtt Tejedi Imre győri és szombathelyi várnagy Jánosgeresd és Zunageresd nevü birtokait Kanizsai Miklósnak és Lászlónak négyszáz arany forintért eladja. 1460. nov. 2. Nos capitulum ecclesie Castriferrei memorie commendantes tenore presencium significantes quibus expedit universis, quod egregius Emericus de Teyed castrorum Jauriensis et Sabariensis castellanus onera et quelibet gravamina Michaelis fratris sui uterini ас Johannis et Ladislai filiorum Stephani de Salank in subnotandis per omnia super se assummendo coram nobis personaliter constitutus est con fessus in hunc modum, quomodo ipse possessionem suam totam Janosgerezd vocatam simulcum tota porcione sua possessionaria Zwnagerezde nuncupatam in comitatu Sup runiensi existentem, a Gregorio filio Stephani de Welche titulo emcionis apud ipsum et prenotatis habitas cum cunctis ipsarum utilitatibus et pertinenciis quibuslibet, puta terris arabilibus cultis et incultis, pratis, silvis, nemo ribus, aquis, piscinis, fluviis, molendinis molendinorumque locis et generaliter omnium aliarum utilitatum integritatibus quovis nominis vocabulo vocitatis, magnificis dominis Nicolao et Ladislao de Kanisa vayvode (így) Transsilvanie, Zaladiensis Castriferrei et Supruniensis predicti comitatuum corniti {így) pro quadringentis florenis auri puri, ven, boni et iusti pon deris hungaricalibus piene, ut dixit, sibi et prenominatis, ab eisdem habitis et receptis simulcum omnibus et singulis