Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

memoria, quod cum nos ad instantes et legitimas peticiones Valentini de Thard et Michaelis filii condam Ladislai dicti Chak de Myhaly necnon nobilium dominarum Veronica consortis iamdicti Valentini ac prefati condam Ladislai Chak reliete vocatarum unum ex nobis iudicem nobilium videlicet Nicolaum de Wadasfalw unacum Alberto de eadem ad infra­scriptam ammonicionem duxissemus transmittendum ; qui ex­inde ad nos reversi nobis uniformiter retulerunt, quod ipsi in festo nativitatis beate Marie virginis proxime preterito in isto comitatu procedendo ab omnibus, quibus decens et opportunum fuisset, talem de infrascriptis scire potuissent veri­tatem, quomodo molendinum Harmasmolom vocatum per edificacionem novi molendini super fluvium Nagh-Raba per dominos de Kanysa constructum destructum et deperditum extitisset, fenilia autem ipsorum Pagon vocata Gaspar de Kysfalwd hominibus de Beled ad falcandum anno in presenti vendidisset et assignasset, in ipsorum preiudicium et damnum valde magnum, vigore presencium mediante. Datum in Nemethy, feria secunda proxima ante festum Ex­altacionis sancte crucis, anno domini Millesimo quadringen­tesimo quinquagesimo octavo. Hátlapján három pecséttel ; eredetije a Kisfaludy cs. ltárában. 242. A fehérvári káptalan I Mátyás királynak je­lenti, hogy a midőn Agyagos nevű birtokba Laki Kaczor Györgyöt, Mérgesi Poki Mátyást s társaikat beiktatták, Miháli Ugrón János özvegyének és leányai­nak, mint ellentmondóknak megidéztetése nem volt meg­hagyva. 145^. aug. p. Serenissimo principi domino Mathie dei gracia Hun­garie Dalmacie Croacie etc. regi domino ipsorum gracioso capitulum ecclesie Albensis, oraciones in domino devotas perpetua cum fidelitate, vestra noverit serenitas nos summo cum honore recepisse literas eiusdem vestre serenitatis nobis loquentes, habentes hunc tenorem : Mathias dei gracia rex Hungarie Dalmacie Croacie etc. fidelibus nostris capitulo ecclesie Albensis salutem et graciam. Exponitur nobis in

Next

/
Thumbnails
Contents