Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
condam Thome de Zyrak ad nostram veniendo presenciam per modum protestacionis nobis significare curavit, quod prout ipse percepisset, quomodo Gaspar filius condam Mi chaelis de eadem Zyrak fráter suus generacionalis ab una, parte vero ab altera Ladislaus et Marcus dicti Darabus de Monyaros talem fecissent inter se alterutrum fassionis con tractum, quod quedam porciones possessionarie condam Nicolai de Zyrak in eadem, necnon Dyenesfalwa et Vezekyn vocatis possessionibus habite, erga manus ipsorum Ladislai titulo pignoris habite, necnon universa iura possessionaria eiusdem Gaspar in eisdem possessionibus habite, ipsum Gaspar iure hereditario concernencia, nutu dei disponente, si qua parcium premissarum sine heredibus utriusque sexus ab hac luce decedere contingerit, in alterutrum perpetuo iure possidende, tenende et habende redundari, derivari et devolvi possint atque valeant. Preterea prescriptas porciones suas possessionarias in dictis possessionibus Zyrak et Dyenes falwa habitas erga prefatum condam Thomam patrem suum titulo pignoris habitas, per prefatos Ladislaum et Marcum dictos Darabus a manibus nobilis domine reliete condam prefati Nicolai de Zyrak redimi facere procurasset, et eis dem Ladislao et Marco eadem iura possessionaria uti et fructus earumdem percipi annuisset. Insuper totalem por cionem suam possessionariam in possessionibus Vezekyn vocata habitam egregio Stephano de Chorna iure perpetuo precio vendidisset; cum tamen eorum predicta iura posses sionaria racione generacionalis et condivisionalis fraternitatis in ipsum Laurencium devolvi et redundari deberent atque possint, in preiudicium eiusdem Laurencii et iuris derogamen manifestum. Unde facta huiusmodi protestacione idem Lau rencius prefatum Gaspar filium iamdicti condam Michaelis a vendicione, impignoracione ac per modum contraccionis (így) et fassionis alienacione universorum iurium suorum possessionariorum in predictis possessionibus habitorum, pre allegatosque Ladislaum et Marcum dictos Darabos ас Ste phanum de Chorna et àlios quoslibet ab emeione, pro pignore ac alio quovis colore quesito pro se ipsis usur patone, apropriacione, statuifaccione, usu et occupacione,