Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

Hederwara loco eiusdem pro electo superficiali habere vo­luissent. Insuperque memoratomi venerabilem dominum Tho­raam de Debrenthe, ac magistrum Johannem filium Viti similiter pro electis habere recusassent, asserendo, quod prelibatus dominus Thomas in adiudicacione cause predicte contrarius et adversarius dictorum dominorum ipsorum pre­fuisset, nec se propter dignitatem sacerdocii intromittere posset, ipse autem magister Johannes filius Viti familiáris magnifici Nicolai voivode existeret, causa eciam prescriptam magnificam dominam consortem ipsius Nicolai voivode equali iure cum prelibatis actoribus concernerei, in causa eciam ea­dem prothonotarius curia in regia extitisset ; hoc peracto prelibatus magnificus Nicolaus de Zeech prescriptum egre­gium Paulum de Hederwara pro electo superficiali, licet prius eundem habere noluisset, tamen expost ad nutum et volun­tatem procuratorum dictorum in causam attractorum ele­gisset, sed prelibatus egregius Paulus ab huiusmodi eleccione retrahendo minime se intromisisset. Cum itaque predictus magnificus Nicolaus de Zeech hoc viso propter eieccionem dictorum reverendi domini episcopi ac venerabilis domini Thome et magistri Johannis, alios duos puta magistrum Laurencium de Chathar et Petrum de Zalay, tercium vero pro electo superficiali venerabilem dominum Emercum cano­nicum ecclesie Strigoniensis magistrum et rectorem capelle beate virginis ad latus eiusdem ecclesie fundate elegisset, mox prelibati procuratores dictorum Georgii Groff, Sigis­mundi et Johannis eosdem minime pro electis acceptassent, asserendo prelibatos dominum Emericum canonicum et recto­rem capellanumque et consiliarium reverendissimi in Christo patris domini domini Dionisii cardinalis et archiepiscopi diete ecclesie Strigoniensis, ipsosque siquidem magistrum Lauren­cium procuratorem ipsius cause et modo simili consiliarium et specialem familiarem eiusdem domini archiepiscopi ac Petrum familiarem pretacti magnifici domini Nicolai de Zeech fore. Quibus sic peractis licet prenominatus magnificus Nicolaus procurator dictorum actorum cum prescriptis electis probis viris, per eum in personis eorumdem actorum modo pre­misso pro perfeccione premisse arbitrative disposicionis

Next

/
Thumbnails
Contents