Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

citur, concernentibus auctoritate nostre gubernacionis, qua fungimur, in verum heredem et legitimum successorem tan­quam filium masculinum pretitulati Bartholomei duximus creandam, instituendam et preficiendam imo creamus, insti­tuimus et preficimus presencium per vigorem, eandem pos­sessionem Pethewhaza ac aliis predictis iuribus possessio­nariis ubivis habitis ipsius Bartholomei patris eiusdem puelle cum omnibus suis utilitatibus et pertinenciis quibuslibet eidem puelle Dorothea vocate in perpetuam ascnbendo hereditatem, sine tamen preiudicio iuris alieni. Nihilominusque conside­rato fidelitatibus et fidelium serviciorum gratuito merito magnifici Johannis de Rozgon per eum sacre regni Hun­garie corone sub locorum et temporum diversitate cum omni fidelitatis constancia, exhibitis et impensis, tot'um et omne ius regium, si quod regia maiestas et sacra sua corona in eadem possessione Pethewhaza ac aliis possessionibus et iuribus possessionariis prelibati Bartholomei qualitercunque haberet, simulcum cunctis utilitatibus et pertinenciis quibus­libet, terris scilicet arabilibus, culto et incultis, agris, pratis, pascuis, silvis, nemoribus, montibus, vallibus, vineis vinearum­que promonthoriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis, molen­dinis et molendinorum locis ad easdem de iure spectantibus et pertinere debentibus sub suis veris metis et antiquis limi­tibus prefato Petro de Kersen familiari dicti Johannis de Rozgon et per eum annotate puelle Dorothea vocate ipso­rumque heredibus et posteritatibus universis nove nostre donacionis titulo dedimus, donavimus et contulimus imo da­mus, donamus et conferimus iure perpetuo et irrevocabiliter possidendam, tenendam pariter et habendam salvo iure alieno ; annuentes insuper eisdem, ut si ipsa puella Dorothea vocata nutu divino, cuius voluntate cuncta reguntur, ab hoc seculo absque heredum solacio decedere contingerit, ex­tunc possessio Pethewhaza et predicta iura possessionaria in prefatum Petrum suosque heredes universos condescendi et devolvi deberet pieno iure, harum nostrarum vigore et testimonio, literarum mediante. Datum inPesth, feria quinta proxima ante festum beate Margarethe virginis, anno domini Millesimo quadringentesimo quadragesimo nono.

Next

/
Thumbnails
Contents