Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

scripto suo conventu, cum procuratoriis literis eiusdem ab altera partibus coram nobis constitutis, idem magister Clemens est confessus eo modo, quod quamvis spectabilis et magnificus dominus Johannes de Hwnyad eiusdem regni gubernátor vigore certarum literarum suarum donacionalium predictam possessionem Hweychalad vocatam in comitatu Soproniensi adiacentem, quam ipse per defectum seminis condam Pauli et Vilhelmi dictorum Groff de Frahno ad sacram coronam devolutam et redactam fuisse retulisset, pro suis serviciis sibi et consequenter fratribus suis pre­dictis dederit atque donaverit, tamen quia ipse tum ex eo, quia dictam possessionem Hweychalad, ipsis dominis fra­tribus Paulo preposito et conventui de Chorna, certo iuris titulo pertinentem fore revera agnovisset, tum eciam pro sua parentumque ac fratrum suorum animarum salute et refrigerio sed et ex eo, quia prefati dominus prepositus et conventus de Chorna ab ipsis magistro Clemente et Johanne Thapan fratre eiusdem ipsorumque cunctis heredibus nun­quam successu temporum pro redemcionibus literarum eorumdem in ipso conventu emanari debendarum pecuniam seu solucionem aliquam exigere, sed easdem semper sine solucione eisdem et ipsorum heredibus extradare assumsis­sent, prout ipse dominus Paulus prepositus in sua et dicti conventus sui personis virtute procuratoria prenotata sine solucione et exaccione pecunie reddere et extradare assumsit coram nobis, obhoc ipse prescriptas literas donacio­nales pro sui et eorumdem fratrum suorum partibus ema­natas et concessas, vanas, cassas et inanes ac viribus desti­tutas fore pronunciando et relinquendo omnibus eciam iuribus per ipsos in facto diete possessionis hactenus qua­litercunque acquisitis renunciando, premissamque litem racione ipsius possessionis inhovatam (így) sopiri et sedari faciendo, ipsam possessionem Hweychalad vocatam ipsis dominis fratribus preposito et conventui, per eos tanquam eorum merum ius et in evum tenendam et possidendam commisisset atque relinquisset imo vanas, cassas et viribus destitutas, causamque eandem condescendi faciendo, ipsam possessionem Hweychalad per eosdem prepositum et con­Oklevéltár Sopron vármegye történetéhez. II. köt, 22

Next

/
Thumbnails
Contents