Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
iobagiones ipsius Anthonii in eisdem possessionibus residentes post decretum anni preteriti extorsissent Ín preiudicium et damnum dicti exponentis valde magnum. Super quo vestras nobilitates presentibus requirimus reverenter, quatenus unum vel duos ex vobis transmittatis, qui ab omnibus quibus incumbit meram de premissis experiatur veritatem, quam tandem domino nostro regi fideliter rescribatis. Datum Bude, in festő sancti Georgii martyris anno domini Millesimo CCCC° XL° quarto. Nos igitur peticionibus annotati comitis Georgii de Rozgon iudicis curie vestre serenitatis annuentes, ut tenemur, unum ex nobis iudicibus nobilium videlicet prefatum Georgium de Wadasfalua unacum Valentino de Paztor nomine vestre, maiestatis per nos penes eundem deputato, ad premissam inquisicionem faciendam duximus transmittendum ; tandem iidem exinde ad nos reversi nobis uniformiter retulerunt, quod ipsi die dominica proxima ante festum Divisionis apostolorum proxime preteritum in isto districtu Rabakwz comitatus Soproniensis personaliter procedendo, ab omnibus quibus decens et opportunum fuisset, nobilibus videlicet et ignobilibus ac alterius cuiusvis status et condicionis dicti comitatus hominibus palám et occulte diligenter inquirendo, omnia premissa et quevis premissorum singula sic et eomodo rescivissent, prout dicto corniti Georgio dictum extitisset, et quemadmodum tenor literarum suarum per omnia continet predictarum, demto quod de dicto numero pecuniarum exactarum meram indagare nequivissent veritatem. Datum in Nemthy, feria secunda proxima ante festum beate Marie Magdalene, anno domini supradicto. Zárlatán két zöld viasz pecsét nyomaival ; eredetije a Kisfaludy cs. kárában. 184. A győri káptalan előtt Pál csornai prépost a prépostság javadalmainak elfoglalásától Masa Mátyás pápai főesperest tiltja. 1445- maj, 31. Nos capitulum ecclesie Jauriensis memorie commendamus, quod religiosus vir dominus fráter Paulus prepositus