Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

siones eorum videlicet Loos ac Baia, necnon Viczcza, pre­dictam et Beled vocatas in comitatu Soproniensi existentes, tanquam propter huiusmodi infidelitatis eorum notam ad nostram maiestatem devolutas, ab eadem nostra maiestate, pro vobis impetrando, ipsas eorum possessiones pro vobis statui facere, et ipsos de eisdem excludere niteremini et velletis, in ipsorum preiudicium et derogameli valde ingens. Cum tamen ipsi nullám infidelitatem, contra nostram sereni­tatem commisissent, sed semper in consorcio fidelium no­strorum processissent, ex eoque in premissis innocentes existerent prorsus et immunes, suplicans ipse Benedictus sibi et prefato Georgio circa id per nostram maiestatem con­dignum remedium adhibere. Et quia nos tam ex continen­ciis literarum fidelium nostrorum vicecomitum et iudicum nobilium pretacti comitatus Soproniensis nobis ac dictis prelatis et baronibus nostris ex parte universitatis ipsorum nobilium ipsius comitatus loquencium et directarum ac nobis et eisdem prelatis ac baronibus nostris demonstratarum, quod ex nonnullorum fidelium regnicolarum nostrorum fide­dignis relatibus, ipsos Georgium et Benedictum in premissis innocentes et insontes fore nullamque infidelitatem contra nostram celsitudinem commisisse, quin potius nostre maie­stati semper puram fidelitatem observasse manifeste com­perimus, ideo nos habita eorumdem prelatorum et baronum nostrorum sana deliberacione huiusmodi nostram donacionem de predictis possessionibus ipsorum Georgii et Benedicti pro vobis modo previo factam, racionibus ex premissis revo­cantes, literasque nostras donacionales sub quacunque ver­borum forma superinde emanatas invalidamus, viribusque eorum enervantes et prorsus destituentes, prescriptas pos­sessiones prenominatorum Georgii et Benedicti per vos, ut prefertur, racione previa a nobis impetratas, eisdem duxi­mus reddendas, remittendas et restituendas, reddimusque ac restituimus et remittimus per presentes ; quapropter fide­litati vestre firmissime precipiendo mandamus, quatenus mox et in continenti habita presencium noticia, nulloque ampliori nostro mandato exinde expectato, prelibatas possessiones iamfatorum Georgii et Benedicti, cum universis ipsarum utili­Oklevéltár Sopron vármegye történetéhez. II, köt. 20

Next

/
Thumbnails
Contents