Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
mittere valerent, et quod eadem nobilis domina relieta ipsius condam Pauli, ab eodem Paulo domino et marito suo pregiata remansisisset, speraret itaque ipsa domina altissimo volente, successorem masculinum ab ipso condam Paulo Groff procreare, et ob hoc ipsa domina et filie sue predicte annotatum Vylhelmum in domínium dicti castri Frahthno et eius pertinenciarum usque prescriptum tempus sui puerperii intromittere nollent ; ubi et in instanti idem procurator annotate domine et fìliarum suarum, licet quasdam literas privilegiales sigillis eorumdem condam Pauli et Vylhelmi ac aliarum personarum vallatás in idiomate teutonico scriptas et eciam alias literas capitulorum et aliarum diversarum personarum particularium composiciones videlicet et impignoraciones in se denotantes, inter ipsas partes emanatas coram nobis in iudicio exhibuerit ; tamen quia eedem ad comprobacionem allegacionis prescripti procuratoris annotatarum domine et puellarum minime efficaces fore videbantur, ideo series earumdem presentibus inseri propter prolixitatem et ignota idiomata obmisse sunt. Quibus sic auditis et perceptis, ipsisque procuratoribus parcium condam Paulum Groff filium Pauli filii annotati Nicolai filii Simonis de Nogmarton, annotatum vero Vylhelmum Groff filium Johannis filii pretacti Nicolai filii Niklini filii comitis Michaelis de eadem existere referentibus, ipsisque partibus per nos eis in premissis iuris vigorem iusticieque complementum elargiri postulantibus, licet prefatus procurator annotate domine et fìliarum suarum in personis eorumdem prefatam disposicionem et ordinativam composicionem modo premisso factam exstitisse, eandem eciam dominam a prefato condam Paulo Groff domino et marito suo pregnantem remansisse allegaverit, tamen quia idem Vylhelmus et condam Paulus dicti Groff, ut premittitur in una linea generacionali et condivisionali, tam ex assercionibus prescriptorum procuratorum parcium predictarum, quam eciam dictorum literalium instrumentorum produccionibus et exhibicionibus exstitisse, sicque tam predictum castrum Frahthno et eius pertinencie, quam eciam aliud castrum Kabold appellatum modo simili cum suis pertinenciis, erga manus ipsius Vylhelmi Groff