Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

OKLEVELEK. 14Í5. 19 Hungarie utimur, fecimus consignari. Dátum Strigonii, feria quinta proxima ante festum beatorum Fabiani et Sebastiani martyrum, anno domini M° CCCC 0 quintodecimo, regnorum nostrorum anno Hungarie etc. vigesimo octavo, romanorum vero quinto. Unde nos preceptis et mandatis vestre sereni­tatis in omnibus obedire cupientes, ut ex debito tenemur, unacum prefato Michaele de Keer homine vestro nostrum hominem videlicet discretum virum dominum Johannem Seratoris socium et concanonicum nostrum ad infrascriptam ammonicionem faciendam nostro pro testimonio fidedignum duximus transmittendum, qui demum exinde ad nos reversi nobis concorditer retulerunt, quod ipsi feria secunda proxima post dominicam Invocavit proxime preteritam, ad prefatum Nicolaum accedendo, ammonuissent eundem verbo vestre maiestatis, ut ipse rehabita prius a predictis nobili domina et Johanne predictis centum libris denariorum, pro quibus dieta porcio possessionaria foret sibi impignorata, eandem ipsis nobili domine et Johanni remittere et resignare de­beret, tunc Bartholomeus filius Johannis Hagnauer in persona predicti Nicolai filii sui ipsis taliter respondisset, quod ipse dictam possessionem ad remittendum promtus esset et paratus, dummodo iIli, qui ipsi Nicolao eandem impigno­rassent, videlicet Michael dictus groff de Zeek sibi non in­hiberet et in contrarium non existeret, ideo ipsum in facie porcionis sue possessionarie in possessione Zeek vocata habite, contra annotatos nobilem dominarrr- relictam et Johannem filium dicti condam Nicolai de Kanysa ad octa­vas festi beati Georgii martyris nunc venturas vestram evo­cassent in presenciam, racionem premissorum redditurum. Datum sexto die diei execucionis premissorum, anno domini supradicto. Zárlatán pecsét nyomaival ; eredetije az orsz. ltárban, N. R. A. 21. 85. dipi. oszt. 10301.

Next

/
Thumbnails
Contents