Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

et nobilibus viris Paulo dicto Groff de Frachnaw cum pro­curatoriis literis capituli ecclesie Posoniensis et Wilhelmo similiter dicto Groff de eadem Frachnaw cum procuratoriis literis regalibus coram nobis constitutus confessus est viva voce in hunc modum, quod quamvis dicti Paulus et Wilhel­mus Groff religiosum virum dominum fratrem Anthonium pre­positum et conventum ecclesie de Chorna ob contradictoriam inhibicionem statucionis quarundam duarum sessionum iobagio­nalium ipsorum prepositi et conventus in possessione Moroch vocata in comitatu Soproniensi existenti habitarum in causam attraxissent, tamen ipsi recognoscentes contra prefatos do­minum prepositum et conventum ad premissas duas sessiones se nullum ius habere, ipsam causam penitus et per omnia sopiri et descendi faciendo, omne ius et omnis iuris proprietatem, quod vei quam in eisdem habuissent vei habere sperarent in eosdem prepositum et conventum plenarie transferendo, easdem duas sessiones cum ipsarum utilitatibus et pertinen­cüs iamdictis preposito et conventui ac ipsorum ecclesie de Chorna iure perpetuo possidendas remisissent et resignassent imo prefatus Valentinus literátus nominibus et in personis prefatorum Pauli et Wilhelmi dictorum Groff de Frachnaw vigore dictarum literarum procuratoriarum remisit et resi­gnavit eisdem coram nobis harum literarum nostrarum testi­monio et vigore mediante. Datum feria tercia proxima post festum Pasche domini, anno eiusdem M° quadringentesimo tricesimo sexto. Hártyán, hátlapján pecsét nyomaival ; eredetije az orsz. Itárban N. R. A. 1081. 16. dipi. oszt. 12896. 145. Palóc zi Málé nádor a vasvári káptalant ki­kiildi, hogy Ostfi László nejét Annát, Felsőlendvai János leányát, Ládon nevű zálogos birtokba iktassa be. Bókod, 1436. apr. 13. Amicis suis reverendis capitulo ecclesie Castriferrei Mathius de Paloch regni Hungarie palatínus et iudex co­manorum amiciciam paratam cum honore, dicitur nobis in persona nobilis domine Anna vocate, consortís egregii Ladislai

Next

/
Thumbnails
Contents