Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

Michaelis archangeli de Chorna salutem in omnium sal­vatore. Ad universorum tam presencium quam futurorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod Johannes filius Lorandi de Lukacher pro se personaliter ac pro Jacobo filio suo in tenera etate existenti onus et gravamen eiusdem, si idem in subscriptis persistere nollet, in se assum­mendo ab una, parte vero ab altera Stephanus filius Jacobi de eadem Lukacher ex nobili domina Elizabeth vocata, filia eiusdum Lorandi, procreatus similiter personaliter coram nobis constituti confessi sunt vivavoce in hunc modum, quod ipse scilicet Johannes filius Lorandi iuxta ordinacio­nem et composicionem nonnullorum proborum virorum ob amorem fraternalem prefato Stephano filio Jacobi filio scili­cet ipsius domine Elizabeth sororis sue, pro iure quartalicio eiusdem domini sibi de porcione possessionaria ipsius Lorandi patris sui in dieta Lukacher habita iuxta regni consvetudinem sibi provenire debenti, unam sessionem seu fondura curie penes sessionem Mathes de eadem Lukacher a parte orientis adiacentem, in quo nunc idem Stephanus filius Jacobi personalem faceret residenciam, simulcum undecim iugeribus terrarum arabilium, ut puta duo in loco Telek prope ipsam possessionem Lukacher et novem in duobus diverticulis post invicem versus silvam ad metas possessionis Iwan adiacentibus, nec non silvis permissionali­bus et rubetis utensilibus in latitudine quatuor iugerum terrarum arabilium a fine earumdem terrarum usque ad metas possessionis Iwan predicta se extendentibus, pro totali expedicione premissi iuris quartalis annotate nobilis domine memorato Stephano filio Jacobi et per ipsum suis heredibus heredumque suorum successoribus titulo perennali dedissent, donassent et tradidissent, imo supra­dictus Johannes suo et dicti Jacobi filii sui nominibus dedit, donavit et tradidit coram nobis iure perpetuo irre­vocabiliter possidendas, tenendas pariter et habendas, terras autem usuales et pascuales in facie possessionis Lukacher existentes communi eorum usui deputassent et relinquissent, in quo idem Stephanus filius Jacobi contentus existendo, eosdem Johannem filium Lorandi et Jacobum filium eiusdem

Next

/
Thumbnails
Contents