Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
annualibus religiosis viris dominis fratri Anthonio preposito et conventui ecclesie de Chorna ad inquisiciones, evocaciones prohibiciones et ad omnia alia, que iuxta regni vestri consvetudinem talibus in processibus de iure fieri consveverunt, facienda, per anni circulum graciose datis et concessis summa cum obediencia receptis, iuxta quarum continenciam unacum Biasio de Jobahaza nomine vestre maiestatis in prefatis literis vestris annualibus inter alios homines vestros conscriptos expresse nominato unum ex nobis videlicet fratrem Gregorium presbyterum ad infrascriptam inquisicionem faciendam nostro pro testimonio fidedignum duximus transmittendum, qui tandem ad nos exinde reversi nobis concorditer retulerunt, quod ipsi sabbatho proximo post festum Ascensionis domini proxime preteritimi in comitatu Soproniensi procedendo ab omnibus, quibus decuisset et licuisset nobilibus videlicet et ignobilibus ac alterius cuiusvis status et condicionis dicti comitatus hominibus palam et occulte diligenter inquirendo talem de infrascriptis scire potuissent certitudinis veritatem, quod Johannes filius Osi de Herborthya a quibusdam temporibus retroactis, quedam iura possessionaria prefatorum prepositi et conventus ac ecclesie ipsorum per avos et predecessores eiusdem Johannis puta condam comitem Osi et Herbordum filium Herbordi certis literis ipsorum mediantibus exinde confectis diete ecclesie de Chorna inter ceteras salubres testamentarias disposiciones pro salute animarum eorumdem in perpetuam elemosinarti datam et erogatam, videlicet in dieta Chorna unam mansionem, in Erlem unam mansionem; item ad Sanctam Crucem in Perthel duas, in Beled duas, in Nova Villa duas, in Horpach duas, item in Ermewlch duas et in Chawa duas mansiones, item in dieta villa Perthel, que nunc Kerezthwr vocatur, terram ad unum aratrum, item ultra Drauam terram unius ville, que dicitur Wydos indebite et occupative tenuisset et possedisset, imo teneret et possideret de presenti potencia mediante in preiudicium, damnum et derogamen prefatorum prepositi, conventus et ecclesie de Chorna valde magnum. Datum sexto die diei inquisicionis prenotate, anno domini Millesimo quadringentesimo tricesimo quinto.