Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

inquisiciones, prohibiciones et ad omnia alia, que talibus in processibus iuxta regni vestri consvetudine de iure fieri consveverunt facienda pro religiosis viris fratribus Anthonio preposito et conventu monasterii beati Michaelis de Chorna per anni circulum graciose datis et concessis nobis loquen­tibus summa cum obediencia receptis, iuxta quarum conti­nenciam unacum Thoma de Bandhege homine vestro itt eis­dem literis vestris annualibus inter alios nominatim conscripto, nostrum hominem videlicet dominum Paulum sacerdotem notarium et capellanum nostrum, ad infrascripta peragenda nostro pro testimonio fidedignum duximus transmittendum, qui tandem exinde ad nos reversi nobis concorditer retulerunt, quod prefatus homo vester presente eodem nostro testimonio in festő beati Briccii confessoris proxime preterito in comitatu Soproniensi procedendo ab omnibus quibus decuisset et licuis­set nobilibus videlicet et ignobilibus ac alterius cuiusvis status et condicionis dicti comitatus hominibus palám et occulte diligenter inquirendo talem de infrascriptis scire potuissent veritatem, quod licet alias Nicolaus molendinator, iobagio magistri Belyd de Los in possessione Vycha residens, in molendino dictorum prepositi et conventus de Chorna in eadem possessione Vycha in fluvio Raba habito régimen seu magisterium tenuisset et tandem ex certis et racionabilibus de causis ipsum régimen seu magisterium suum cuidam homini vendidisset, ipseque homo dictum molendinum penitus annihilando destruxisset et sic abinde clandestine recessisset, postremo prefatus Nicolaus molendinator dicto magisterio suo in dicto molendino habito sponte abrenuncians de licencia et voluntate dictorum prepositi et conventus, vice iterata in ipsum molendinum intrasset et quedam pecora videlicet unum equum, unam vaccam cum vitulo, unum porcum et unam libram denariorum ac alias res in estima­cione trium marcarum vei citra reformacione ipsius molendini ad tres rotas in ipso molendino de novo fiende ab ipso preposito et conventu recepisset, cum tamen idem Nicolaus nihil boni in ipso molendino facere curavisset, sed ipsum molendinum cum suo magisterio absque scitu eorumdem prepositi et conventus ex Consilio et voluntate ipsius Belyd

Next

/
Thumbnails
Contents