Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
Paulo filiis eiusdem, ip.sorumque heredibus patrocinio dicti sui privilegii mediante perpetuo valituras confirmasset. Altera vero vestra quarto die festi Exaltacionis sancte crucis proxime preterito edita continens verbotenus in se series quarumdam literarum nostrarum sentencionalium Bude, tricesimo septimo die octavarum festi beati Jacobi apostoli similiter proxime preteritarum patenter subortarum vobisque loquencium enodabat, quod cum ob contradictoriam inhibicionem statucionis medietatis diete possessionis Clvyl, alio nomine Rusth vocate, in comitatu Soproniensi existentis, prefati Nicolaus dictus Groff de Zenthgewrgh et Georgius filius eiusdem, prefatam dominam Dorotheam, relictam Emerici de Hedrehwara, modum et formám legitimé evocacionis observando, contra se ad certum terminum regiam in presenciam in causam attraxisset, tandem quia idem Nicolaus et Georgius unacum prefata domina Dorothea diucius causa in premissa in lite procedendo lite in eadem contra eandem dominam terminos iuridicos coram nobis complevisset, ideo nos legem et consvetudinem regni observatis, vigore complecionis dictorum terminorum, prefatam medietatem diete possessionis Chyl alio nomine Rusth vocate eisdem Nicolao et Georgio adiudicassemus, regius tandem et vester homines literis in eisdem nominati et ad amicabilem nostram peticionem transmissi, eandem medietatem prefate possessionis Chyl alio nomine Rusth vocate, cum omnibus suis utilitatibus iuxta prescriptam nostram adiudicacionem, statuissent perpetuo possidendam, contradiccione prefate domine Dorothee et aliorum quorumlibet ex racionibus in dictis literis nostris adiudicatoriis conscriptis non obstante. Quarum quidem literarum per prefatos proprocuratores parcium prescriptarum coram nobis productarum exhibicionibus factis, procuratoresqus parcium predictarum, easdem facto in premisso nullás literas preter preexhibitas habere, et easdem nec nunc, nec in futurum exhibere posse referentibus, tam iamfatus procurator dictorum domine Dorothe, ac Nicolai et Johannis filiorum eiusdem, eisdem, quam prenotatus procurator sepefatorum Nicolai dicti Groff et Georgii filii eiusdem, similiter eisdem per nos in pre-