Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
abbatis de Borsmonostra in- possessione Kedhel vocata residens, pro eodem domino suo cum procuratoriis literis nostris ab una, parte vero ab alia Emericus filius Nicolai de Enyed personaliter coram nobis constituti per eundem Johannem auctoritate procuratoria confessum extitit nostri in presencia in hunc modum, quod quia iamdictus Emericus pro refrigerio anime sue porcionem suam possessionariam in dieta possessione Enyed vocata in comitatu Soproniensi existente habitam cum omnibus suis utilitatibus ad eandem spectantibus serie aliarum literarum nostrarum privilegialium exinde confectarum predicto monasterio de Borsmonostra in perpetuum contulisset, obhoc ipse dominus abbas in sua ac successorum suorum abbatum eiusdem monasterii personis racione et pretextu ac in recompensam premissorum prelibato Emerico se obligando, id assumsisset, ut eundem Emericum usque vitam suam in eode.m monasterio more unius fratris conventualis eiusdem monasterii in prebenda victu et amictu sibi competenti decenter conservare et fovere, signanter autem singulis annis pro vestimentis septem ulnas panni cum dimidia de panno vulgo newhasar dicto vei pro singulis ulnis quadraginta denarios pro tempore currentes, item pro expensis medio tempore fiendis unam libram denariorum nec non quatuor ulnas tele competentis pro camisia eidem Emerico semper circa festum beati Michaelis archangeli absque difficultate aliquali dare et amministrare deberent et tenerentur dominus Nicolaus abbas et successores sui abbatis prenotati, ad quod ipsum dominum abbatem prenominatus Johannes nomine procuratorio premisso obligavit coram nobis vigore presencium mediante. Datum in vigilia festi beati Mathei apostoli et Evangeliste, anno domini M° CCCC 0 quarto decimo. Hátlapján peesét maradványaival; eredetije az orsz. kárban, Borsmonostor 27. 64. dipi. oszt. 10255.