Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
tinus nec non Andrea et Emerico filiis suis iidem Johannes sine literis procuratoriis onera et gravamina eorumdem, si iidem in subscriptis persistere nollent, in se assummendo ab una, parte vero ab alia Jacobus filius Pauli de eadem pro se similiter per sonaliter ac pro Stephano, Nicolao, Ladislao et Johanne filiis suis, item Benedictus filius Johannis pro se similiter personaliter ac pro Vito fratre carnali et Nicolao filio eiusdem Viti, пес non Nicolaus filius Georgii de predicta Vesterhaza pro se consimiliter personaliter, nec non pro Stephano, Emerico, Johanne, Jacobo et Andrea filiis suis, quorum onera et gra vamina, si iidem confessioni infrascripte contradicere nitere rentur, in se assummendo, coram nobis constituti sunt con fessi in hunc modum, quod licet prefatus Nicolaus filius Jacobi filii Pauli prefatam possessionem Vesterhaza in comi tatu Soproniensi existentem, in cuius scilicet pacifico domi nio perstitisset, nomine iuris regalis a serenissimo principe domino Sigismundo rege pro fidelibus suis serviciis sibi et per eum prenominatis Jacobo patri et ceteris fratribus suis videlicet carnalibus et divisionalibus in communi sibi dari et conferre postulaverit, cum tamen iidem fratres et prede cessores sui inequaliter secundum maius et minus porciones in eadem Vesterhaza habuissent et possedissent et ex eo tempore eciam statucionis eiusdem possessionis Vesterhaza contra sese contradictoriam inhibicionem fecissent et diu cuius in lite processissent, tamen ordinaitva composicione nonnullorum proborum et nobilium virorum pacis amatorum, ne processu temporum racione previa dissensionis collisio inter ipsos valeat gravari, sedatis prius, sopitis et condescendi factis universis causis et litibus hactenus exihde motis et suscitatis, ad talem pacis et concordie devenissent unionem, imo devenerunt coram nobis, sane et mature inter se de liberando, quod predictam possessionem eorum Vesterhaza in duas rectas et coequales partes inter se hoc ordine divi sissent, quod una recta et equalis medietas eiusdem pos sessionis Vesterhaza a parte aquilonis adiacens, cum cunctis suis utilitatibus et pertinenciis quibuslibet ad eandem medie tatem spectantibus, memoratis Johanni, Petro et Valentino filiis Andree ac heredibus et successoribus eorumdem uni Oklevéltár Sopron vármegye történetéhez. II. köt. 13