Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)
conventualibus ad infrascripta peragenda nostro pro testi monio duximus fide dignum destinandum. Qui demum ad nos exinde reversi nobis concorditer retulerunt, quod ipsi in dominica Reminiscere proxime preterita in comitatu Suproniensi procedendo ab omnibus quibus decens et oppor tunum fuisset nobilibus videlicet et ignobilibus signanter vero a vicinis et commetaneis, talem de infrascriptis sci vissent veritatem, quod Anthonius filius Stephani de Pynye, pridem videlicet sabbato proximo ante festum beati Gregorii pape proxime preteritimi ex preconcepta rancoris malicia noctis in silencio ad porcionem possessionariam annotatorum domini prepositi et conventus eiusdem in possessione Loos vocata habitam potencialiter veniendo, quendam iobagionem eorum Petrum rufum nomine in eadem porcione dicti mona sterii residentem, non habita licencia nec iusto terragio ac aliis debitis suis solitis persolutis, item eciam eundem cum quadam summa pecunie, quibus ipse dominus prepo situs eidem Petro census terre ecclesie sue Horpach vocate, ас vina tradidisset et vendidisset, nec non aliis proventibus bonis ipsorum, de quibus ab eodem nullám racionem ha buisset, ad dictam possessionem Pynye potencialiter trans duxisset moraturum, in preiudicium ipsorum valde magnimi. Datum sexto die diei inquisicionis premisse, anno domini M° CCCC" tredecimo. Hátlapján pecsét maradványaival ; eredetije az orsz. 1 tárban N. R. A. 7. 13. dipi. oszt. 10056. 9. A vasvári káptalan előtt Kanizsai János esztergomi érsek és öcscse István, Wochi Istvánt és Jánost Zemenye nevű birtok eladásától, Kálmán és Kronsperger osztrákokat pedig annak megszerzésétől tiltják. 1412. jan. 27. Nos capitulum ecclesie Castriferrei memorie commendamus, quod Michael de Ker in personis reverendi in Christo patris et domini domini Johannis Strigoniensis ecclesie archiepiscopi, necnon viri magnifici domini Stephani filiorum Johannis de Kanysa ac Ladislai fìlii eiusdem domini Stephani nec non Johannis fìlii condam domini Nicolai tavarni-