Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

68. A csornai convent előtt Büki Mátyás fia Mihály, miután két leányát Bük, Hobaj és Vinczlófalva bir­tokokban a király által fiusíttatta, hogy az ezért járó költséget fedezhesse, egy udvarhely felét és Vinczlófalva negyed részét s egy malmot a Répcze folyón Ablánczi Krewz Miklósnak zálogba ad. 1428. jan. 14. Nos conventus monasterii beati Michaelis archangeli de Chorna memorie commendamus, quod Michael filius Mathie de Byk, pro se personaliter ac pro nobilibus puellis Agatha et Anna vocatis filiabus suis onera et gravamina earumdem, si eedem in subscriptis persistere nollent in se assummendo corani nobis constitutus, per eundem Michaelem confessum extitit nostri in presencia pariter et relatum, quod quia ipse altissimo conditore volente, cuius nutu omnia disponuntur, heredum solacio masculini sexus carerei, nimia eciam inopia depressus extiteret, nobilis vir Nicolaus Krewz de Ablancz, sibi plurimas fraternales complacencias exhibuis­set et exhiberet eciam de presenti, signanter vero in eo ut ne diete domine filie sue, puta Agatha et Anna post suam mortem sub tectis aliorum cogantur latitare, easdem duas filias suas humanitate laboribus et expensis suis per regiam clemenciam in suis iuribus possessionariis, videlicet Byk predicta et Hobay, per ipsum pacifice tentis et pos­sessis, nec non Wynczlofalwa vocatis, totali possessione in comitatu Soproniensi existente, per condam Simonem filium Vynczlo et Johannem filium Laurencii de dieta Vynczlo­falwa in ipsum iure successorio devoluta, in veros heredes et successores sexus masculini preficere et creare procu­rasset, non valensque ipse expensas eiusdem Nicolai Krewz per ipsum in redemeione literarum regalium prefeccionalium, et post dictam regiam maiestatem consumtas et expositas eidem reddere et persolvere, ideo ipse scilicet Michael rectam et equalem medietatem, primarie sessionis sue proprie a parte superiori ipsius ville Wynczlofalwa existentis versus septemtrionalem adiacentem, nec non quartam partem ipsius possessionis Wynczlofalwa, a parte septemtrionis 8*

Next

/
Thumbnails
Contents