Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár második kötet (Sopron, 1891)

fideles nostros egregios Johannem, Nicolaum, Thömam et Dionisium, filios Nicolai de Zeech nec non Johannem, Nico­laum, Stephanum, Bartholomeum et alios filios comitis Nicolai Groff de Segnie ex sororibus carnalibus ipsius domini palatini progenitos et procreatos eorumdemve heredes et posteritates universos, devolveretur pieno iure per eosdem in sempiternum possidendum, tenendum et habendum ; cuius quidem castri et dictarum suarum utilitatum donacioni et perpertuacioni per prefatum Sigismundum annotatis palatino et coniugi eius dictisque eorum successoribus et posteritatibus, eis vero deficientibus*) antelatis filiis sororum pretactarum eiusdem palatini, eorumque heredibus modo previo factis, ad humilime et devote precis instanciam eiusdem Nicolai palatini, nostre per ipsum suo et nominibus quibus supra subiective oblate maiestati, nostrum regium consensum pre­bemus pariter et assensum; et nihilominus ex superabun­danti gracie nostre dono, memoratum castrimi Lanseer cum dictis suis utilitatibus prefatis palatino et domine Anne eo­rumque prolibus pretaxatis, nove nostre donacionis titillo et omni eo iure, quo idem in toto vel in parte racionibus et causis quibuscunque nostram contingit vel contingere posset maiestatem dedimus, donavimus imo damus, donamus et conferimus in heredes heredum iure perennali possidendum, tenendum et habendum, salvo iure alieno harum nostrarum literarum vigore et testimonio mediante, quas sigillo nostro maiori, quo ut rex Hungarie utimur fecimus consignari. Datum in Vissegrad, in festo beati Jacobi apostoli, anno domini Millesimo quadringentesimo vigesimo quarto, regno­rum nostrorum anno Hungarie etc. tricesimo octavo, ro­manorum quarto decimo et Bohemie quarto , in nostri eorumdemque prelatorum et baronum nostrorum pre­sencia exhibente et eisdem ambabus partibus scilicet pre­fato Nicolao palatino et dicto Vilhelmo, ut prefertur, per­sonaliter adherentibus volentibus et benivole acceptan­tibus, nos ab ipso festo sancti Martini confessoris premisso­rum literalium instrumentorum exhibicionem, simul cum *) A másik példányban e helyen egész a iheredibus» szóig ismét ily eltérés van: «antelato Nicolao nato eiusdem palatini a dieta eius priori conthorali propagato et eius posteritatibus».

Next

/
Thumbnails
Contents