Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

66. /. Károly király adománylevele Hédervári Dénes fia Dezső részére, Felsőlövő (Sircz) és Szil (Rust) nevű birtokokról. 1317. sept. 24. Karolus dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croatie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque rex, omni­bus Christi fidelibus, tam presentibus, quam futuris presens scriptum inspecturis, salutem in eo, qui regibus dat salutem. Et si regia celsitudo cunctorum sibi fideliter famulancium precibus aures sue benignitatis débet aperire, illorum tamen desideriorum votis specialius et obnoxius tenetur intendere, quos constantis fidelitatis opera et constancie fidelis ob­sequia ceteris pretulerunt. Proinde ad universorum noticiam harum serié literarum volumus pervenire, quod magister Desew filius Dionisii de Heydreh, fidelis noster, ad nostram accedens presenciam et sue fidelitatis servicia nostre maiestati declarans et proponens, quandam possessionem Fulseuluew vocatam, quondam Baxa filii Abraam in comitatu Supruniensi existentem, et aliam Ceel vocatam circa stagnum Ferthew adiacentem hominum sine herede decedencium, sicut dixit, a nobis in recompensacionem suorum serviciorum sibi dari et conferri postulavit. Nos igitur, qui ex debito nobilitatis régie, que in beneficiis largiendis continue increscere débet, universorum nobis fideliter obsequencium mérita dignis retribucionibus confovere, et iustis petencium desideriis aures benignas adhibere debemus, dicti magistri Desew peticionibus inclinati, consideratis maxime fidelitatibus et fidelium obsequiorum meritis, quibus idem nobis intime fidelitatis affectu studuit complacere et specialiter in eo, quia possessiones suas universas hereditarias et acquisiticias, nostrorum infidelium hostili fremitu conculcari permisit et desolari reliquit, licet easdem illesas et indemnes conser­vare potuisset. Nolentes huiusmodi sue fidelitatis immemores existere, ut alios ad exhibenda nobis fidelitatis opera per hoc invitemus, dictas possessiones Fulseu-Luew et Cel, cum omnibus earum utilitatibus et pertinenciis universis, ac tri­buto in ipsa possessione Fulseuluew ab antiquo existenti, si presens peticio sua nobis porrecta equitatem continet,

Next

/
Thumbnails
Contents