Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)
perpetuo et irrevocabiliter possidendam, quas quidem sex marcas supradictus Borendrez filius Zaah plenarie confessus est se récépissé ab eisdem, vicinos autem et commetaneos dicte terre antedicti Endre, Gervasius et Conradus ac Borendrez filius Zaah se ipsos et non alios retulerunt esse circumquaque ; nec hoc pretermiserunt, quod quicunque dictam medietatem terre vendicioni expositam ab eisdem Endre, Gervasio et Conrado nec non heredibus eorum repetere attentaverit in posterum, sepedictus Borendrez filius Zaah expediet eos propriis laboribus et expensis, ut assumsit. Preterea iidem nobiles super quadam divisione possessionis eorum exhibuerunt nobis literas nostras petentes a nobis cum instancia, quod tenorem literarum huiusmodi presentibus inseri literis faceremus, quarum quidem literarum tenor talis est : Nos capitulum Jauriensis ecclesie (stb. I. föntebb 4.1. sz. aj In quarum rerum et divisionum memóriám et perpetuam firmitatem ad peticionem parcium présentes concessimus literas munimine nostri sigilli confirmatas. Dátum anno domini M° CC° nonagesimo secundo, magistris Carachino ecclesie nostre preposito, Dominico cantore, Bors lectore, Stephano custode ecclesie nostre existentibus. A pecsét piros és sárga selyemsodraton függ, felül chyrographummal ; eredetije a gr. Esterházy cs. galanthai kárában 28. 31. 47. István soproni várnagy a megye nemeseivel Gatal fiait Ivánkát és Lászlót, Miklós bán fia László ellen, meg nem jelenésük miatt pervesztesnek jelenti ki. I2ç6. körül, aug. 21. Nos comes Stephanus castellanus Supruniensis damus pro memória, quod cum Ivánka et Ladislaus comités legitimé citati fuissent sex vicibus, et septima vice ad (feriam terciam) proximam post diem sancti regis Stephani per magistrum Ladislaum filium Nicolai bani pro duodecim marcis in nostra presencia peremtorie respondendo, predicti Iwanka et Ladislaus filii Gatal non venerunt, nec pro se hominem miserunt responsalem, ideo cum nobilibus provincie ipsos iudicavimus contra magistrum Nicolaum predictum in suo iure occubuit