Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

44. A csornai convenu előtt a veszkényi nemesek Presne, Család és Czirák nevü birtokaikon meg­osztoznak. I2ÇI. Nos A. prepositus et conventus de Churna, signifi­camus universis, quibus expedit, presencium per tenorem, quod constitutis coram nobis nobilibus de Wezekin, comité Paulo filio Pauli pro se et fratribus suis, Chosma videlicet Alexandro, Nicolao ab una parte, comité Endre et Corrardo, Gervasio ex altéra, Bolondriz filio Zaah pro se ipso de eadem personaliter, et viva voce confessi sunt hoc modo; quod in possessionibus suis mediantibus probis fecissent divisionem nominati [így) inter Presne et Chalad tali modo et ordinacione computatis; quod villa Presne, que in tribus partibus dividebatur et tercia pars in pignore posita, apud Dionisium filium Bartholomei decem marcis extitit, nunc vero ad duas partes dixerunt divisisse, partém Dionisio im­pignoratam Bolondriz predictus, propter bonum pacis et generacionis dileccionem ad suam percipit porcionem eiusdem Presne liberam et inviolabilem Endre cum fratribus Corrardo et filii Bolondriz assumserunt possiden­dam ; in villa itaque Chalad et predictam (Pau)lum supradictum cum fratribus suis spontaneos in divisionem esse fecerunt ad partém villa Chalad vocatam rece­perunt pacifiée et quiete a cognatis suis possidendam o tamen, quod si insurgente aliquo villa Chalad supradicta repetere et inpetere attentare et sub­cumbere, extunc partes predicte . . . e generacionis Paulum ad si vero subcum­bere contigerit, f(ilii Pau)li prememorati in Presne unt. Item e contra si villa Presne eodem modo subcumbere contingent Endre cum suis fratri­bus et cum Bolondrizo iterato partém in Chalad habebunt in Scirach duo molendina, que comitis Pauli nomi­nantur, due partes eorumdem molendinorum filiis Pauli per­tinent et tercia pars Bolondrizo filio Zaah cedit possidenda; preterea contra partes duas molendinorum filiorum Pauli iam dictorum reliquerunt et restituerunt fundum duorum

Next

/
Thumbnails
Contents