Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

OKLEVELEK- 1403. 561 390. Zsigmond király előtt Kender tói Domokos fiai, János és Ugrin, Miháliban, a Rába folyón, egy mai-, mukat, Asszonyfalvi Ostfi Gergelynek zálogba adják. Brewks, 1403. febr. 23. Nos Sigismundus dei gracia rex Hungarie Dalmacie Croacie etc. marchioque Brandenburgensis etc. sacri romani imperii generális vicarius et regni Boemie gubernátor me­morie commendamus per présentes, quod Johannes filius Dominici de Kenderthow in sua ac Vgrini fratris sui ute­rini personis, cuius onus et gravamen, si in successu tempo­rum persistere nollet, super se assummendo, in nostram per­sonali veniendo presenciam, per eundem confessum extitit pariter et relatum in hune modum, quod quia fidelis noster magister Gregorius filius Osth de Azonfalwa sibi pro certis suis necessitatibus ipsum urgentibus decem et octo florenos auri amicabiliter mutuavit, ideo totalem porcionem suam cuiusdam molendini in fluvio Raab vocato decurrentis, in possessione Myhald nuncupata constructi, apud manus eius pacifice habitam pro dictis decem et octo florenis auri duxit impignorandum, imo impignoravit effectualiter coram nobis cum omnibus ipsius utilitatibus et proventibus in tamdiu tenendum, habendum et possidendum, donec ipsi magistro Gregorio vel suis heredibus de dictis decem et octo florenis auri satisfaccio impensa fuerit quoad plénum; dictus autem magister Gregorius mutuans et sui heredes rehabita in suc­cessu temporum ab ipso Johanne impignoranti, vel suis heredibus, libère remittere et resignare debebit et tenebuntur nihil iuris vel proprietatis in ea sibi vel ipsis reservando, harum nostrarum testimonio literarum. Dátum in Brewks, feria sexta proxima ante festum beati Mathie apostoli, anno domini Millesimo quadringentesimo tercio. Papíron alul pecséttel; eredetije a Kisfaludy cs. Itárában. Öklevéltár Sopron vármegye történetéhez. í. köt. 86

Next

/
Thumbnails
Contents