Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)
denariorum viennensium computando, in tribus terminis infrascriptis, utputa quarta parte earumdem octoginta marcarum denariorum prescripti compoti, videlicet viginti marcas denariorum in die diei medii Quadragesime et totidem viginti marcas denariorum in die festi Penthecostes, residuas vero quadraginta marcas denariorum compoti predicti in festő beati Martini confessoris terminis videlicet post sese consequenter proximis affuturis, absque décima et nona partibus promta in pecunia, semper coram testimonio conventus de Chorna, dare et persolvere assumsisset imo assumsit nostro in conspectu, tali obligamine interposito, quod si ipse Beled ipsam primam solucionem in predictis termino et loco in non solvendo obmitteret, extunc ipse in pena dupli eiusdem prime solucionis convinci deberet, si vero primam persolveret et secundam in non solvendo negligeret, extunc ipsa prima solucio pro non soluta haberetur, si autem premissas duas soluciones facérét, ultimam vero solucionem in non solvendo obmitteret, extunc prémisse due soluciones pro non solutis haberentur, et insuper idem Beled in pena dupli premissarum solucionum ac in facto potencie contra eosdem Anthonium, Nicolaum, Blasium et Ladislaum convinceretur eo facto. Nihilominus ultra hec in maiorem recompensam et satisfaccionem premissorum idem Beled assumsisset et assumsit, ut ecclesiam filialem annotatorum Anthonii, Nicolai, Blasii et Ladislai in predicta Prwnye in honorem gloriose virginis Marie constitutam, que ecclesie sue parochiale de dicta Loos annexa fore dinosceretur, ab eadem sua ecclesia matrice disiungeret et sequestraret, eandem filialem ecclesiam de Prwnye ab episcopo suo dyecesano utputa Jauriensi et eciam ab aliis ad quos dicta parochialis ecclesia de Loos de iure spectare dinosceretur, suis laboribus et expensis libère a dicta parochiali ecclesia de Loos disiungi et sequestrari permittere, eandemque parochialem et matricem ecclesiam de iure fieri posse procurando absolute relinquere facérét. Hoc tamen presentibus clare adiecto, ut si qua parcium predictarum ac proximorum et consanguineorum ipsorum premissa aliquo temporum in eventu observare resiliret aut verbo vel facto altér alterum previa racione