Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)
tam presencium quam futurorum harum serié volumus pervenire, quod Petrus et Gyappar (igy) filii Chykus de Zantho, comitatus Soproniensis, de quorum noticia personali Puchhardus iuratus civis civitatis Posoniensis nos adsecuravit, pro se ipsis personaliter et pro universis ipsorum heredibus sine literis procuratoriis honéra eorumdem super se assummendo in nostri presencia constituti ministerio vive vocis confessi extiterunt in hunc modum, quod ipsi quilibet eorum suam porcionem possessionariam in predicta Zantho rtunc apud manus ipsorum habitam penes fiumen Bulka vocatum in dicto comitatu Soproniensi existentem ipsos iure hereditario contingentent, cum omnibus utilitatibus videlicet terris arabilibus cultis et incultis, pecorum pascuis, pratis, arundineis, aquis, piscaturis aliis eciam quibuslibet pertinenciis quovis nominis vocabulo vocitatis, ad dictam porcionem ipsorum possessionariam spectantibus nec non iuribus illis, que ipsi in ecclesia parochiali Ín prefata Zantho constructa habere dinoscuntur, sub eisdem métis et metarum decursibus, quibus idem actenus habuissent et possedissent, nobili viro Johanni filio Thome de Pathly, ipsiusque heredibus universis pro sexingentis libris denariorum viennensium, libram quamlibet sex pensis computando, dédissent et vendidissent, imo dederunt et vendiderunt iure perpetuo et irrevocabiliter tenendam, habendam pariter et possidendam coram nobis vigore presencium mediante, nullum ius nullamque iuris proprietatem annotati Petrus et Gaspar in predicta possessione Zantho et suarum pertinenciarum supra nominatarum pro se ipsis ac ipsorum heredibus et posteritatibus reservando, sed omne ius et dominii proprietatem iamdicte possessionis Zantho ipsiusque pertinenciarum in predictum Johannem filium Thome et ipsius heredes universos transferendo pleno iure. In cuius rei memóriám firmitatemque perpetuam présentes nostras literas concessimus sigilli nostri pendentis et autentici munimine roboratas. Datum feria secunda proxima ante festum beati Laurencii martyris, anno domini Milesimo quadringentesimo primo. A budai káptalannak 1410-ben kelt átiratából, melynek eredetije megvan az orsz. ltárban N. R. A. 593. 16. dipl. oszt. 4973.