Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

360. A pozsonyi káptalan előtt Hédervári Héder fia Jakab beleegyezését adja, hogy a Paharaad Jánosnál kétszáz arany forintért zálogba lévő Cyl vagy Rust nevű birtokát, veje Miklós bazini gróf kiválthassa. 1393. okt. 10. Nos capitulum ecclesie Posoniensis memorie comraen­damus per présentes, quod magister Jacobus filius Hedrici de Hedrehwara coram nobis persönaliter constitutus organo vive vocis confessus extitit in hune modum, quod quia ipse porcionem suam possessionariam videlicet medietatem pos­sessionis Cyll, in teutonico Rust vocate, in comitatu Sopro­niensi circa lacum Fertew existentis nobili domine Clara vocate filie sue, consorti comitis Nicolai de Bozin, median­tibus literis religiosorum virorum conventus beati Martini de sacromonte Pannonié per ipsum perpétue datam, nunc apud manus providi viri Johannis dicti Paharad civis Poso­niensis, vigore literarum honorabilis capituli ecclesie Jauriensis in ducentis florenis aureis titulo pignoris habitam, ad presens ab eodem Johanne Paharaad redimere non valeret, ideo ipse dictam porcionem suam possessionariam predicto comiti Ni­colao filio Nicolai de Bozin generi suo, qui eciam presen­cialiter aderat, mediantibus aliis literis nostris, pro eisdem ducentis florenis aureis a predicto Johanne redimere annuisset et commisisset, et idem Johannes prémisse redemcioni con­sensum prebuisset, qui eciam persönaliter aderat ; ob hoc ipse prefatum Johannem Paharaad racione predicte redem­cionis et resignacionis iamdicte porcionis sue possessionarie, ut premittitur medietatis dicte possessionis Cyll, commisisset expeditum, et ab omnibus impetitoribus previa racione im­pedire volentibus assumsisset defensare, imo ipsum Johannem Paharad commisit expeditum, ut pretactum est, racione pre­missorum ab omnibus impetitorihus assumsit expedire et defensare propriis suis laboribus et expensis ; insuper eun­dem Johannem Paharad super omnibus et singulis damnis, quibus ipsum hucusque incusasset, commisit expeditum et quitum coram nobis testimonio presencium mediante. Dátum

Next

/
Thumbnails
Contents