Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)
27. Az esztergomi káptalan előtt a Zaak nemzetségből való Pousa fia Pousa, Nógrád vármegyei birtokait, Fulcus fia Farkasnak, Crocou nevü Sopron vármegyei birtokáért cserébe adja. 1274. apr. 27. Capitulum ecclesie Strigoniensis, omnibus christi fidelibus présentes literas inspecturis salutem in domino. Ad universorm noticiam tenoré presencium volumus pervenire, quod comes Pousa filius Pouse de genere Zaak pro se et pro Nicolao filio suo, quem adhuc parvulum esse et obhoc eum personaliter non posse comparere dixit ex una parte, et magister Farcasius filius Fulcus ex altéra coram nobis constituti, talem commutacionem seu concambium in suis possessionibus confessi sunt se fecisse, quod comes Pousa terram suam Scechen vocatam, in comitatu Nogradiensi existentem, cum aliis terris, Guych Rymouch et Almás vocatis, quas ipse comes Pousa ad eandem terram Scechen pertinere dixit, et cum uno libertino suo Budus vocato, et Chyd filio eius, et servo suo Buza nomine, et duobus fratribus eiusdem Buza super eadem terra residentibus, ac cum omnibus aliis utilitatibus iuribus et pertinenciis suis, dedit et assignavit magistro Farcasio memorato, et ipsius heredibus seu successoribus perpetuo possidendam ita, quod si qui de cetero contra prefatum magistrum Farcasius vei ipsius heredes, racione predicte terre Scechen aut eius utilitatum et pertinenciarum, attentarent ullo unquam tempore movere matériám questionis sive litem, ipse comes Pousa et predictus Nicolaus filius eius, et heredes eorum, sicut eidem comes Pousa assumsit, eundem magistrum Farcasium, et eiusdem heredes seu successores, super predicta terra et eius pertinenciis, ab omnibus impetentibus teneantur expedire suis propriis laboribus et expensis; e converso autem magister Farcasius terram suam Crocou vocatam, que est in comitatu Supruniensi, quam per donacionem regiam dixit se habuisse et possedisse, dedit et assignavit in predicte terre Scechen et eius pertinenciarum predictarum concambium comiti Pouse et ipsius heredibus similiter perpetuo possidendam, et insuper solvit coram nobis Pouse comiti sexaginta