Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

potenciariis actibus peremtorie responderet, ac de dictis birsagiis ac aliis iudiciis premissis nobis et parti adverse satisfaceret, benequidem, alioquin non obstante ipsius absencia finem debitum faceremus causa in premissa, et post hec ipsius trine forensis proclamacionis seriem cum nomine pro­clamati, ad easdem octavas domino nostro fideliter rescriberet capitulum ecclesie Castriferrei prenotatum. Tandem ipsis octavis sancti Georgii instantibus prefatus Petrus sartor pro predictis Petro et Ladislao filiis Laurencii cum procuratoriis literis nostris, ad nostram veniendo presenciam, literas eius­dem capituli Castriferrei super premissa trina forensi pro­clamacione domino nostro regi rescripcionales nobis pre­sentavit, in quibus inter cetera per Petrum filium Andrée de Kaposlyan (így) regium et Gregorium clericum eiusdem capituli homines prenotatum Nykul filium Laurencii de Frathno, primo feria tercia post quindenas festi Pasche do­mini proximi preteriti in Sopronio, secundo vero feria quarta in Kuzegh et tercio feria quinta terminis scilicet tunc post sese consequenter affuturis in Chepregh civitatibus tribus scilicet foris comprovincialibus, contra prefatos Petrum et Ladislaum filios Laurencii ad omnia premissa, ad dictas octavas festi beati Georgii martyris regiam in presenciam publiée et manifeste proclamatum fuisse comperimus seriose. Ad quas quidem octavas festi beati Georgii martyris idem Nykul per prefatum Petrum sartorem procuratorem eorum­dem filiorum Laurencii legitimis diebus octavarum earum­dem coram nobis expectatus, nostram in presenciam non venit neque misit, nec persolvit iudicia prenotata. Petens dictus procurator prefatorum filiorum Laurencii eisdem ex parte dicti Nykul in premissis iuris equitatem per nos im­pertiri. Verum quia prefatus Nykul super prescriptis suis potenciariis actibus tribus vicibus légitime evocatus, quarto autem et ultimo regni consvetudine ab antiquo approbata requirente, in tribus foris comprovincialibus, contra predictos Petrum et Ladislaum regiam in presenciam proclamatus, ad nullum prescriptorum terminorum ei iuridice assignatorum venire vei mittere curarat, sed se in sue culpabilitatis mani­festum indicium, a facie iuris et iusticie penitus absentarat

Next

/
Thumbnails
Contents