Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)
universis, quod venerabili in Christo pâtre domino Stephano episcopo Zagrabiensi ab una parte, siquidem ab altéra Johanne filio Stephani et Andrea filio alterius Stephani de Ebergeulch propriis eorum in personis nostrum in conspectum constitutis confessum exstitit per eosdem communiter et sigillatim (így) oraculo vive vocis, quod quia nos capitibus, possessionariis et ceteris iuribus eorumdem Johannis et Andrée, exceptis tamen duabus possessionibus eorum videlicet Ebergeulch predicta et alia Daag vocatis in comitatu Soproniensi habitis in facto ..... seu labe proscripcionis, in qua iidem Johannes et Andréas incidisse dinoscebantur ad devotam et instantissimam supplicacionem eiusdem domini episcopi de regia benignitate gráciám et misericordiam fecissemus specialem, et ipsos de eadem offuscacione proscripcionis expiassemus et absolvissemus, ideo ipsi Johannes et Andréas tam in reconpensam huiusmodi gracie nostre ipsis facte obtencionis, tum eciam racione subscripta, quasdam possessionarias porciones ipsorum impignoraticias in possessionibus Muse, Reehtek appellatis in dicto comitatu existentibus habitas et ipsos contingentes cum omnibus suis utilitatibus et pertinenciis universis ipsi domino episcopo et filiis fratris sui eorumdemque filiorum fratris sui heredibus et posteris tradere et dare assumsissent, eodem impignoracionis titulo possidendas, tenendas pariter et habendas, imo tradere, dare et assignare nostri in presencia, nihil sibi vel suis exinde reservando, sed totaliter in eosdem transferre universaque literalia eorum instrumenta quibus mediantibus dictas possessionarias porciones impignoraticias actenus habuissent et possedissent, ipsi domino episcopo et filiis fratris sui reddere et manibus ipsorum assignare assummendo, tali tamen (modo), quod quia huiusmodi possessionaria tradíció dicte gracie obtencione precellere videretur, ideo in huius adequacionem et additamentum prefatus dominus episcopus suo et dictorum fratrum suorum nominibus centum marcas denariorum, singulis ipsarum decem pensis denarii computatis, ac unum fundum curie Nicolai Zambo in civitate Soproniensi situm, ab eodem Nicolao liberando, iamdictis Johanni et Andrée