Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)
281. I Lajos király a magnélkűl elhalt Petőfalvi Mik . lósnak Pathly, Pordán és Büdöskut nevü birtokait, Kanizsai István zágrábi püspöknek és unokaöcscseinek adományozza. Sopron 1372. okt. 16. Commissio propria et eciam reláció Emerici palatini. Nos Lodovicus dei gracia rex Hungarie Polonie Dalmacie etc. significamus tenoré presencium quibus expedit universis, quod venerabilis in Christo páter dominus Stephanus episcopus ecclesie Zagrabiensis dilectus nobis et fidelis nostrum regium adiens conspectum, nostre significavit et detexit maiestati, quod quedam très possessiones Pathyl (így), Byduskut et Pordan vocate in comitatu Supruniensi apud suas nec non Nicolai, Johannis, Stephani et Laurencii filiorum condam magistri Johannis filii Laurencii fratris sui uterini manus habite et existentes ipsorum forent emticie, et a Nicolao filio Pauli de eadem Pathyl emcionis titulo ad ipsos devolute; suplicans nostro culmini regio humiliter et dévote, ut quia idem Nicolaus filius Pauli nutu divino, cui humane imbecilitatis racio nequit obviare, proximis diebus elapsis sine heredunv solacio ab hac luce decessisset, ideo nos omne ius nostrum regium, quod in predictis possessionibus nos contingeret, prelibatis filiis ipsius magistri Johannis perpetuo de benignitate regia dare et conferre dignaremur. Nos itaque iuxta innatam cordis nostri liberalitatem premissis suplicacionibus ipsius domini episcopi, tamquam iustis et iuri consonis admissionique dignis, regio inclinati cum fayore, rememoratis eciam et in memóriám nostre cèlsitudinis fidelitatibus et meritoriis serviciis predicti condam magistri Johannis reductis, omne et totale ius nostrum regium, quod in iamdictis possessionibus Pachyl Byduskwt et Pordan nuncupatis in dicto Supruniensi comitatu existentibus, iuxta approbatam regni consvetudinariam legem, ex premisso sine herede decessionis titulo, nostram tangerent vel quomodolibet contingere possent maiestatem, cum omnibus suis utilitatibus et pertinenciis universis dedimus, donavimus et contulimus pretactis Nicolao, Johanni, Stephano et Laurencio filiis predicti magistri Johannis eorumque Okevéltár Sopron vármegye történetéhez. I. köt. 26