Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)
275. I. Lajos király Kanizsai János özvegyének megengedi, hogy a Szarvko várához tartozó Zabomarton (Kismarton) nevil mezővárosban várat építhessen. Trencsén, IJ/I. jun. 10. Nos Lodovicus dei gracia rex Hungarie et Polonie, memorie commendantes significamus tenoré presencium quibus expedit universis, quod quia regni nostri fidèles comitatus Soproniensis, per insultus quorumdam malefactorum in confinibus regni nostri Hungarie et ducatus Austrie existencium, nonunquam plurimas incommoditates, iniurias, damna rerum et personarum pericula sepissime passi exstiterunt et eorum quies per ipsorum insultancium audaciam extitit disturbata. Nos igitur prout officii nostri debitum expostulat et requirit, de subditorum nostrorum statu pacifico et tranquillo sollicitudinem adhibentes diligentem, volentesque, ut huiusmodi malefactoribus et fidelium nostrorum pacem et quietem perturbantibus via nocendi precludatur et insultancium ex adverso audacia refrenetur, sicque regni nostri fidèles sub umbra alarum nostrarum in statu pacifico gratulentur, provida deliberacione prehabita utilitati rei publiée salubriter providendo decrevimus, ut villa seu oppidum Zabamortun vocatum in comitatu Supruniensi existens ad castrum Zarwkw pertinens pro tuciori conservacione regni nostri murorum debeat ambitu communiri, dantes et concedentes nobili domine relicte condam magistri Johannis filii Laurencii necnon Nicolao, Johanni, Laurencio et Stephano filiis suis plenam et Iiberam potestatem niera regia auctoritate per présentes, imo ipsos ad hoc inducentes et (h)ortantes, quatenus ipsam villam seu oppidum ipsorum, Zabamortun vocatum, pro securitate fidelium nostrorum murorum ambitu valeant, possint et debeant utiliter communire de nostre maiestatis beneplacito et annuencia. speciali. Ceterum ne processu temporum prefati filii condam magistri Johannis et eorum heredes ac posteritates per nostros heredes vel successores racione municionis oppidi supradicti impedire, molestare vel in aliquo valeant perturbari, profitemur et vigore presencium protestamur et as-