Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

Andréas filius Jacobi de generacione eiusdem Dionisii de Vezeken ex altéra, coram nobis constituti retulerunt, quod super causa, quam idem Dionisius contra generacionem suam» scilicet contra predictos nobiles super terra aquisitoria Sa­lomonis de Vezeken generacionis eorumdem, adiacente inter terram hereditariam eiusdem Salomonis Zyrak vocatam et inter terram Zekos, quam quidem terram acquisitoriam nos ipso Salomone sine herede decedente devolutam ad nostras manus, quam generáció ipsius Dionisii hereditariam terram ipsius S(alomonis) esse dicebat, eidem Dionisio per priores literas nostras contuleramus, moverat, taliter concordassent, quod predicti nobiles de Vezeken ipsam terram aquisitam dicti S(alomoni) dimiserunt et relinquerunt concorditer et unanimiter prefato Dionisio pacifice possidendam, prout per nos eadem terra ipso Dionisio donata fuerat et collata; quantitas autem ipsius terre est, prout iidem dixerunt, a fluvio Rapcha, usque ad villám leprosorum in latitudine centum septuaginta amplexium, et ab eadem villa usque ad Ferteud continet in latitudine centum amplexus, ad quam circuien­dam et statuendam cum pertinenciis et utilitatibus suis, ei­dem Dionisio accedet preceptor de Beu, in quindenis sancti Georgii, prout partes concorditer voluerunt, et facti seriem idem Dionisius nobis in literis ipsius preceptoris reportabit. Dátum apud villám Dobrun in festő sancti Georgii. Hátlapján pecsét nyomaival ; eredetije a gr. Esterházy cs. galantai kárában 27. 51. 22. IV. Béla király a királyi udvarnokoknak birtokát, a soproni polgároknak adományozza. 126c. (B)ela dei gracia (H)ungarie, (D)almacie, (C)roacie, (R)ame, (S)ervíe, (G)allicie, (L)odomerie (Cu)manieque rex, universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris, presens scriptum inspecturis, salutem in omnium salvatore. (S)atis honoris nostri fastigia querimus prudenter extollere, si servicia subditorum iudicio racionis pensantes, ipsis muni­ficencia regia occurramus, in quibus servicia continua, et pure fidei constanciam invenimus. (P)roinde ad universorum. noticiam harum serié volumus pervenire, quod nos atten-

Next

/
Thumbnails
Contents