Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)
Sebus de sancto Georgio ducentis libris denariorum libram quamlibet cum sex pensis computando teneretur; sed quia ipse easdem ad presens sibi persolvere non posset, ideo eidem magistro Johanni assumsissent et assumsit coram nobis tali modo, quod medio tempore, donec easdem ducentas libras denariorum persolvere non posset, singulis annis singulas viginti libras denariorum in duobus terminis infrascriptis, videlicet decem libras in festő sancti Michaelis archangeli, et alias decem libras denariorum in festő sancti Georgii martyris terminis videlicet post sese occurrentibus de possessione sua Zeleskut, in vulgari vero teutonicali Pratunprun vocata, eidem magistro Johanni et suis heredibus persolvere et deservire teneretur, penam dupli incurreret, si aliquem terminum predictorum quandocunque obmitteret insolutum ; hoc eciam adiecto, quod si predicta possessio Zeleskut medio tempore ab eodem Nykul casu alienaretur, tunc idem Nykul predictas viginti libras denariorum in dictis terminis de aliis possessionibus suis eidem magistro Johanni vel suis heredibus deservire teneretur; ad quod se idem Nykul teutonicus sponte obligavit coram nobis. In cuius rei testimonium présentes concessimus literas nostras pendentis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum feria tercia proxima post octavas festi Assumcionis virginis gloriose, anno domini M° CCC° LX° septimo. Vörös czérna zsinóron függő ép pecséttel ; eredetije az orsz. Itárban N. R. A. 323. 30. dipl. oszt. 5584. 258. A zalavári convent előtt Kanizsay János és Jiai, Oszlopi Hamuit Pothli és Büdöskut nevü birtokok elidegenítésétől és Lambar Mártont azok megszerzésétől tiltják. 1367. okt. 30. Nos conventus monasterii beati Adriani de Zala memorie commendantes significamus quibus expedit universis, quod strennuus miles magister Johannes filius Laurencii fráter domini episcopi Zagrabiensis dominus de Kanisa de genere Osl, coram nobis personaliter comparendo in sua, Nicolai et Laurencii ac Johannis filiorum suorum personis extitit protestatus, quod, prout ipsi percepissent, Hamui de Zazlop