Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)
adiacens, iam sepedicto Stephano filio Stephani et suis posteris, alia vero directa medietas dicte possessionis Peresnye, similiter cum universis usibus et attinenciis directe in altéra parte memorate medietati adiacens, sepefatis Nicolao et Johanni filiis Alexandri, Petro, Paulo filiis Nicolai et Michaeli filio Johannis filii Cozme eorumque successoribus devenissent in divisione perpétue habende, ita tamen, quod post divisionem iamdicte possessionis quelibet parcium intra limites eiusdem possessionis vineas plantandi Iiberam habebit facultatem, contradiccione alterius partis minime obviare valente. Item in Vezeken medietas eiusdem ab oriente existens cum novem mediis curiis Stephano filio Stephani, alia vero medietas ipsius possessionis Vezeken, cum totidem mediis curiis Nicolao, Johanni, Petro, Paulo et Michaeli sepedictis cum integritatum utilitatibus cessissent in divisione perennali, et si plures congregare poterint in eandem, similiter inter se Ín duas porciones divident coequales. Item molendina nunc in possessionibus eorum in fluvio Rabcha habita et in futurum construenda in duas partes divisa inter se fore commiserunt et commisissent. Item omnia pomeria in dicta possessione Peresnye Stephano filio Stephani, alia vero pomeria in Berecalfalu habita Nicolao, Johanni filiis Alexandri, Petro, Paulo filiis Nicolai, Michaeli filio Johannis filii Cozme et eorum successoribus divisionaliter cessissent habenda. Insuper particulam terre inter possessiones Cher et Zemere habitam similiter in duas partes inter se divisissent. Item possessionem ipsorum Bosorag vocatam in comitatu Orodiensi existentem, cum omnibus suis usibus et utilitatibus, sicuti predictas possessiones eodem modo in duas partes inter se divisissent, ita videlicet, quod recta medietas Stephano filio Stephani, alia medietas Nicolao, Johanni, Petro, Paulo et Michaeli sepelibatis cessisset in divisione perpetualiter habere; ceterum omnes possessiones eorum apud manus aliénas habitas in communi expensa requirere assumserunt, tali vinculo obiigaminis adiecto et partes (így) sponte assumto, quod si qua parcium per se vel per suos posteros divisionem prescriptarum possessionum infringere conaretur sive violaret, extunc contra partém