Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)
Papíron a hátlapon meglehetős ép pecséttel ; eredetije Sopron sz. k. város ltárában Lad. VIII. et H. fasc. 1. 17. 246. I. Lajos király előtt Kanizsai István zágrábi püspök és testvére János, Volfarthi Eglolfot, kitől Szarvkő várát megvették, intik, hogy Voröskő várát Mikch bán fiainak el ne adja. Buda, 1365. nov. 16. Nos Lodovicus dei gracia rex Hungarie memorie commendantes, significamus tenoré presencium quibus expedit universis, quod venerabilis in Christo páter dominus Stephanus episcopus Zagrabiensis regnique Sclavonie vicarius generális et magister Johannes fráter suus uterinus, ad nostre serenitatis accedentes presenciam per modum protestacionis nobis significare curarunt, quod Eglolphus de Wlfurd, tempore, quo castrum Zarwku a Corrardo de eadem Wlfurd et ab ipso Eglolpho, per ipsos dominum episcopum et fratrem suum emtum fuisset et comparatum, ipsi vigore nostri privilegii regalis eosdem dominum episcopum, et fratrem suum, ab omnibus hominibus et personis pretextu dicti castri temporis in processu impetere volentibus defendere assumsisset et expedire, nunc vero idem Eglolphus castrum suum Werusku vocatum magistris Stephano et Akus filiis quondam Mykch bani in perpetuam vendidisset hereditatem. Ipseque habita pecunia scilicet precio eiusdem castri de regno nostro exire, et de eodem se conaretur alienare; verum quia ipsius Eglolphi plures in regno nostro non haberentur hereditates, cum quibus, si necesse fieret, occasione castri Zarwku ipsos valeret contra impetitores defensare, ideo ipsi facta huiusmodi protestacione prefatum Eglolphum a vendicione et alienacione dicti castri sui Weruskw, ipsos vero magistros Stephanum et Akus et alios quoslibet ab emcione, recepcione, occupacione et se de eodem castro intromissione qualitercumque facta vei facienda, facie ad faciem inhibuerunt contradicendo et contradixerunt inhibendo coram nobis. In cuius protestacionis testimonium literas nostras présentes eisdem domino episcopo et magistro Johanni fratri suo duximus concedendas, çommuni iusticia