Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

OKLEVELEK- 136S. generáli vicario ac magistro Johanni filio Laurencii fratri eiusdem uterino comiti de Orbaz et de Zana et per eos eorum successoribus et posteritatibus ducentis quinquaginta talentis denariis latorum viennensium plene iam ab eisdem habitis et receptis vendidisset et dedisset imo vendidit et dedit coram nobis perpetuo iure et irrevocabiliter possi­dendam, tenendam, pariter et habendam, nullum ius nullumque domínium amodo et deinceps pro se et suis successoribus, si quos habuerit, reservando possessione in eadem, sed penitus et per omnia in eosdem dominum Stephanum Zagrabiensem episcopum ac magistrum Johannem fratrem suum et eorum posteros atque successores perenniter trans­ferendo; nihilominus idem Nicolaus filius Pauli in dicta possessione propriis laboribus et expensis assumsit conser­vare obligando se, quod si ipse vel sui successores aut posteri prenominatos dominum Stephanum episcopum et magistrum Johannem fratrem suum ac eorum posteros in dicta possessionaria porcione per ipsum Nicolaum vendíta pacifice et ab omni inquietacione quorumlibet conservare non posset aut non possent, ex tunc ipse Nicolaus filius Pauli vel sui successores aliam possessionem vel posses­sionariam porcionem in aliis possessionibus suis hereditariis in eodem comitatu qualitate, quantitate, fructuositate, utili­tate, et valore coequalem dictis domino episcopo et magistro Johanni fratri eiusdem eorumque posteritatibus et succes­soribus dare et assignare tenerentur cavillacione et dissi­mulacione qualibet procul mota; ad que premissa et sin­gulorum premissa idem Nicolaus filius Pauli se et suos posteros spontanea obligavit voluntate. In cuius rei me­móriám présentes concessimus et emanari fecimus literas nostras appensione sigilli nostri autentici consignatas. Dátum in festő beati Gregorii pape, anno domini M° CCC° LX° quinto, dominis Johanne preposito, N. lectore, cantoratu in altercacione existente, et Dominico custode ecclesie nostre existentibus. Vörös és zöld zsinóron függő pecsét nyomaival ; eredetije az orsz. kárában. N. R. A. 593. 8. dipl. oszt. 5382. Ugyanott megvan Bebek István országbíró bizonyságlevele 1363-ból, a mely szerint Pothly Miklós fia Merth Büdöskuton hat telekre nézve Pothly Pál fiával Miklóssal kiegyezett ; N. R. A. 393. 10. dipl. oszt. 5272.

Next

/
Thumbnails
Contents