Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

dictis inibi légitime convocatis et presentibus accederet, eandemque per metas et cursus metales (in) iamdictis literis ipsius capituli Jauriensis composicionalibus per procuratores ipsius capituli Castriferrei inibi in specie vel in transscripto tune exhibendis contentes et expressas reambularet, ream­bulatamque et ab aliorum possessionariis iuribus separatam et distinctam cum omnibus suis utilitatibus et pertinenciis universis statuât et relinquet prefato capitulo Castriferrei eo iure, quo ad ipsum dinosceretur pertinere perpetuo possi­dendam, contradiccione prescripti Benedicti dicti Voryu, eo quod prefatus suus procurator legitimus eundem in dicta possessione nullum ius habere asseruerat, sibi obviare non valente; si vero per alios quospiam prêter prefatos filios Johannis in aliqua particula possessionaria contradictum foret, tunc eosdem contra ipsum capitulum Castriferrei in regiam citaret presenciam ad octavas festi beati Georgii martiris similiter tunc affuturas racionem contradiccionis eorum reddituros, si autem iidem filii Johannis in aliqua porcione prohi­bicionem facere procurarent, tunc eos citare non occumberet, quia cum in lite essent cum eisdem, ipsos absque citacione aliquali octavis in eisdem coram nobis comparere oporteret» racionem contradiccionis eorum reddituros. His itaque per­actis iidem regius et vester homines annotatam porcionem possessionariam in litigio remanentem, visa sui qualitate et quantitate, utilitate, fructuositate et valore regali mensura mensurando vel si mensurari non possent visu considerando, unacum alüs probis viris conscienciose estimarent in condigno suo precio et valore, regni lege requirente. Unde cum ad omnia premissa peragenda regius et vester homines trans­mitti debuerant neccessario, igitur amiciciam vestram serié aliarum literarum nostrarum pecieramus reverenter, quatenus vestrum mitteretis hominem pro testimonio fidedignum, quo présente homo regius in presentibus infradeclarandus in dictis octavis festi Pasche domini ad faciem predicte possessionis Ilmeuch vocate accedendo, omnia premissa et quevis singula premissorum facérét et exequeretur omnino modo prenotato, et post hec ipsius possessionarie ream­bulacionis, statucionis et estimacionis seriem cum tocius inibi

Next

/
Thumbnails
Contents