Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

226. JÎ győri káptalan előtt több büki nemes, Zantho (OttovaJ nevű birtokukat a Selyek (Vulka) folyón túl, Pathly Lombár Tamásnak eladják. 1360. jul. 31. Capitulum ecclesie Jauriensis omnibus Christi fidelibus presentibus ac futuris presencium noticiam habituris salutem in eo, qui est omnium vera salus. Ad universorum noticiam harum série volumus pervenire, quod Andréas filius Jekkul, Konya filius Voytan, Gregorius, Matheus filii Stephani, Michael filius Johannis, Mankó filius Andrée pro se per­sonaliter, Ladislao, Michaele et Stephano filiis suis cum procuratoriis literis conventus Zaladiensis ad causas emanatis, Thomas filius Andrée, Tywan filius Adriani, Georgius filius Dionisi, Demetrius filius Martonus, Johannes, Andréas filii Petri, Nicolaus et Johannes filii Johannis nobiles de Biki comitatus Soproniensis, ex quibus quosdam nos, de aliis vero magistri Nicolaus filius Gregorii, Nicolaus filius Mike de Keych, Jekel filius Andrée, Georgius filius Bodon de Wys et Dominicus filius Ladislai de Gerezdy assecuraverunt noticia personali, coram nobis comparendo, ministeno vive vocis confessi extiterunt, ut ipsi matúra deliberacione inter se prehabita, possessionem eorum hereditariam Zantho vocatam ultra fluvium Selyek a parte septemtrionali, in comitatibus (így) seu vicinitatibus possessionum Kyvhid­pardan, Zerdahel et Hwrs vocatarum in dicto comitatu Soproniensi existentem habitatoribusque destitutam salvis et exceptis porcionibus Stephani filii Wynclo et filiorum Laurencii de eadem Byki, cum omnibus suis utilitatibus scilicet terris arabilibus cultis et incultis, pratis, molendinis atque aliis universis usibus, fructibus et pertinenciis quovis nomine censitis sub eisdem métis et terminis, quibus ipsi eorumque progenitores tenuissent et possedissent, nobili viro magistro Thome dicto Lombor filio Nicolai de Pathly proximo eorum, suisque heredibus heredumque posteritatibus pro quadringentis marcis denariorum viennensium, marcam quamlibet cum decem pensis computatis, plene integraliter iam ipsis datis et persolutis vendidissent, dédissent et tradi­dissent perpetuo, irrevocabiliter, quiete et pacifice heredum

Next

/
Thumbnails
Contents