Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

16. IV. Béla király a széplaki hetivásár-tartási jogot, melyet Lörincz főispán és a soproni várjobbágyok Hegykő nevü faluban vettek gyarkolatba, Beled és Osl fiainak visszaítéli. 1262. Bela dei gracia Ungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerie Cumanieque rex, universis, quibus présentes ostenduntur, salutem in omnium salvatore. Regié magnificencie benignitas circumscripta preces suorum sub­ditorum sic exaudit, ut reddens unicuique, quod suum est, quemlibet in sua iusticia manuteneat ac conservet. Proinde ad universorum noticiam harum serié volumus pervenire, quod accedentes ad nostram presenciam Johannes filius Belyd pro se et pro fratre suo Belid, Jacobus et Osl filii Osl pro se et pro Thoma et Emerico filiis Thome, nobis humiliter supplicantibus, ut forum ipsorum, quod in Syplak die lune in singulis septimanis consueverat congregari, quod progenitores ipsorum a tempore cuius non exstat memória possederant, et Laurencius comes ac iobbagiones castri Supruniensis ausu proprio in villám Igku transtulerant, eis­dem de benignitate regia restitui faceremus. Nos autem finem litibus imponere cupientes et causam sine strepitu iudicii in statum debitum revocare, venerabilem patrem Omodeum episcopum Jauriensem, Herricum palatinum, Rolan­dum banum tocius Sclavonie, Mauricium magistrum taverní­corum nostrorum, Chak banum et Herrandum magistrum agasonum nostrorum in fide deo débita et corone, super statu fori supradicti, qui cum unanimiter respondissent : forum sepedictum in villa Scyplak a primeva ipse (így) ville congre­gacione fuisse convocatum, in fide, quam deo et corone de­bebant régie, ipsum forum de villa Ighu duximus revocandum et restituendum nobilibus supradictis, secundum quod iugiter obtinebant. In cuius fori possessionem corporalem dictos nobiles per venerabilem patrem Omodeum episcopum Jau­riensem superius memoratum fecimus introduci. Ut igitur status fori memorati nullo tempore valeat in dubium revo­cari, aut ipsis nobilibus super ipso foro questio recipi, pré­sentes concessimus literas duplicis sigilli nostri munimine

Next

/
Thumbnails
Contents