Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

189. A vasvári káptalan eló'tl Viczai János fia Péter, Belid fia János és János fia Tamás, Vícza, Lozs, Szép­lak, Pala és Kalács nevü birtokaikon megosztoznak. 1355. máj. 31. Nos capitulum ecclesie Castriferrei notum facimus tenoré presencium, quibus expedit universis, quod Petrus filius Joannis de Viccha pro se, Petrus vero germanus Gyule nunc vicecomes Jauriensis pro Jacobo et Michaele filiis eiusdem Petri, cum procuratoriis literis capituli ecclesie Jauriensis ex una, et Joannes filius Belid de eadem Viccha similiter pro se, Georgius autem filius Mathei de Bolkfoluaunian pro Thoma filio Joannis de eadem Viccha cum procuratoriis literis nostris parte ex altéra coram nobis personaliter con­stituti, propositum exstitit per ipsos, communiter et relatum in hunc modum, ut ipsi videlicet Petrus et filii eiusdem, item Johannes et Thomas possessionis eorum infracriptas scilicet Viccha, Lousz, Sceplak, Balo et Kalach vocatas in comitatu Supruniensi existentes, cum earum omnibus utili­tatibus, et pertinenciis quibusvis in très inter se divisissent partes et porciones quoequales, quarum una pars predicto Petro et filiis eiusdem altéra vero Johanni filio Belyd, et tercia Thome antedicto cessissent et provenissent equalance perpetuo possidendas, tenendas et habendas in filios filiorum et heredum per heredes. Ceterum possessiones, que apud manus aliénas per formám impignoracionis vel alio quovis modo forent occupate, communi laboré et expensa requirere et rehabere tenebuntur seu redimere. Si quis vero ex ipsis hoc facere nollet, extunc executor et reinventor dictarum possessionum per ipsum redemta et reinventas tamdiu, quousque pecunia eidem per ipsum facta racione liberacio­nis et expedicionis dictarum possessionum per hos, quibus congruit, plenarie persolvetur, ad ipsius racionem possidendi, utendi et habebit facultatem. In cuius rei memóriám et per­pétuant firmitatem présentes concessimus literas nostras privilegiales pendenti sigillo nostro consignatas, medioque alphabeto intercisas Dátum in octavis festi Penthe­costes, anno domini Millesimo trecentesimo quinquagesimo

Next

/
Thumbnails
Contents