Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)
vota successus. Cum universas ecclesias per orbem terrarum in Christo fundatas regié maiestatis subsidio teneamur pariter et iuvamine pretueri; quadam prerogativa ac specialiori studii cura ecclesias, que in honore beaté virginis dinoscuntur consecrate, que mater omnium est et regina, vigilanter in iure suo proponimus confovere. Notificamus igitur universis Christi fidelibus hoc scriptum inspecturis, quod nos ob reverenciam unigeniti altissimi dei, domum de Monte sancte Marie, cum omnibus suis attinenciis, in nostram singularem ac specialem accepimus proteccionem, confirmantes eidem ecclesie ac conventui sibi deservienti libertates possessiones ac universa presidia, que dominus et páter noster divino instinctu ad salutem anime pie recordacionis matris nostre eidem loco impendere procuravit. Hortamur itaque omnes fidèles extra regnum nostrum constitutos, ut hunc locum venerari debeant ac promovere. Precipimus autem omnibus nobis subiectis, ut eidem domui in nulla unquam sinistra machinacione debeant adversari. Hártyaszalagon függött pecsét nyomaival ; eredetije az orsz. kárban miscellaneorum eccles. fasc. 53. Nr. 44. dipl. oszt. 780. il. IV. Béla király Bogyoszló nevü birtokot, a mai Németkereszturt, a németek elleni hadjáratban magukat kitüntetett híveinek : Paghai Marczelnak és Szántai Sebrethnek adományozza. Székesfehérvár, 1245. maj. 18. (B)ela dei gracia Hungarie, Dalmacie, Chorvacie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerie Cumanieque rex universis Christi fidelibus, presencium noticiam habituris, salutem in eo, qui regibus dat salutem. Preclara fidelitas famulorum, que persecucionem patitur propter regiam maiestatem, ducit mentem regiam et inducit, ut donis munificencie tanti culminis sit adiuta, quibus, tanquam circa ceterorum animos ad obsequendum fideliter illectivis, multiplicentur fidèles circa culmen regium servitores. Proinde ad universorum tam presencium quam posterorum noticiam harum serié volumus pervenire, quod nos considérantes illám constantem 2*