Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

l8l. Freindorfi (Pinnyei) Miklós fia László comes, az Ikva folyón egy malom iránt Gaizlin Miklóssal szer­ződésre lép. Sopron, 1353. ápr. 12. Nos comes Ladizlaus filius magistri Nicolai de Frein­dorf significamus tenoré presencium quibus expedit uni­versis, quod nos personaliter et heredes nostri spontanea voluntate, molendinum ante curiam nostram iacentem in fluvio Eyka nominata currentem, quam predictum molen­dinum discreto viro Nicolao Gaizzlino et heredibus ipsius sub sigillo capituli obligavimus, nunc vero eundem molen­dinum a predicto Gaizzlino et ab heredibus suis convenimus singulis annis pro octuaginta metretis tritici et siliginis, nunc in presenti festő beati Michaelis archangeli incipiendo ser­vire tenemur. Condicione vero sub tali, quod si censum prenarratum in prenominato festő Michaelis servire negli­geremus, et predicto Gaizzlino vel suis heredibus servire non curaremus, extunc idem Gaizzlo aut sui heredes pre­dictum censum a nostris rebus ac possessionibus recipiendi cum duplo plenam habere poterit et liberam facultatem, quousque antedictus Gaizzlo semper de suo censu cum duplo expeditur; et si illud duplum tam prolixo tempore staret insolutum, quod sepe dictum Gaizzlinum super eo attendiaret (így) : extunc idem Gaizzlo super omnia bona nostra cum comité Suppruniensi, aut cum homine ipsius pro sepe dicto censu duplicato, vendendi, impignorandi, arrestandi plenam habere poterit et liberam facultatem, absque omni remissione peticionis; eciam adiecto, si aliqua nécessitas antedictum Gaizzlinum vel suos heredes medio tempore in­vaderet, ita quod pecuniam suam carere non posset am­plius, extunc antedictus Gaizzlo eundem molendinum, eo iure, ut sibi est obligatum vendendi, obiigandi pro sua pe­cunia ac pro censu sibi elapso liberam habebit facultatem, quousque ipse et heredes sui se senciant integraliter ac omnibus módis expeditos. Huius rei testes sunt Andréas de Zynk, Martinus magister civium, quorum sigilla sunt im­pressa pro firmiori cautela. In cuius rei memóriám et certi­tudinem firmiorem présentes literas nostras sub sigillo nostro.

Next

/
Thumbnails
Contents