Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)
Johanne filio Geus de Franklou ab una et Nicolao filio Nicolai filio Frank de eadem parte ex altéra, coram nobis personaliter constitutis, propositum extitit per eosdem concorditer pariter et assertum organo vive vocis eo modo, quod ipsi possessiones seu loca curiarum in predicta possessione ipsorum Franklou existencia, cum omnibus utilitatibus earumdem, in duas inter se divisissent porciones et partes quoequales, terras vero arabiles, quas Simon, Johannes et Nicolaus filii predicti Frank, ipsorum antecessores proprio aratro et usu eorumdem conservassent, sic divisissent, quod due partes earumdem, quas videlicet prescripti Simon et Johannes possedissent, Johanni filio Geus, tercia vero pars, quam Nicolaus páter predicti Niklini tenuisset, ipsi Niclino devolute extitissent ; item prata sive fenilia et pomeria divisissent eodem modo, residua autem fenilia similiter in duas partes divisissent, molendina autem ipsorum communiter possiderent ; declararunt eciam partes, quod si prescriptus Nykil expensas seu pecuniam, quam preallegatus Johannes filius Geus in reaquisicionem possessionum Franklou et Gyrolth vocatarum ac aliarum possessionariarum porcionum eiusdem Niclini expendisset, aut quomodocunque pro eisdem persolvisset, super quibus idem Johannes filius Geus haberet instrumenta literalia, iuxta ordinacionem proborum virorum eidem magistro Johanni filio Geus redderet et restitueret, extunc possessiones ipsorum Saar, Gyrolth et Ombus vocatas similiter in duas partes idem magister Johannes cum predicto Niclino dividereteneretur. In cuius rei memóriám et perpetuam firmitatem présentes literas nostras privilegiales emanari fecimus, sigillo nostro pendenti consignari medioque alphabeto intercissas. Dátum in festő Decollacionis sancti Johannis Baptiste, anno domini M° CCC° quinquagesimo primo; magistris Andrea preposito, Dominico cantore, Johanne custode et Nicolao decano ecclesie nostre existentibus. A vasvári káptalannak 1390-ben »feria quarta ante festum Penthecostes, Antonii filii Michaelis et Benedicti filii Johannis de Franklou* kérésére kiállított átiratából, melynek eredetijét az orsz. ltárban őrzik, N. R. A. 5863. dipl. oszt. 7546.